# Sermones 106.33-53

Peter Chrysologus, Sermones, 106.33 to 106.53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/106.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/106.33

Ad ficulneam venit Christus, ad quam legitur Adam nudus fugisse postculpam,dicenteGeneseos libro:Et cognoverunt quia nudi sunt: et consuerunt folia fici, et fecerunt sibi succinctoria (Gen.III). Venit ergo ad ficum Christus, ut inveniret Adam, ut nudum tegeret pio suo corporis indumento, cujus ficus non velabat, sed stimulabat pudorem; cujus ficusista, id est Synagoga, circumcisionibus suis nudabatpartem verecundi corporis, non tegebat. Venit, inquit, quærens fructum, et non invenit. Dixit autem ad cultorem vinex: Ecce anni Ires sunt, exquo venio quœrens fructum in ficulnea hac, et non invenio; succide eam. Cultor vineæ, qui infructuosam ficum jubetur excidere, est praesul Synagogae angelus, qui sterilitatem, quia non potest excusare, inducias impetratsupplicando. Sed illud prætereundum non est quod dixit: Ecce anni tres sunt. Tres anni, tria sunt tempora per quæ Christus ad Synagogam fructum uæsiturus advenit, idest, a per legem, per prophetas, per ipsam sui presentiamcorporalem, ut infructuosaficus,quæ jam divinitati fructus velut non necesariosdeneabatg, vel homini, vel esurienti,vel manducaturo Christo cibos necessarios non negaret.Sed nunc quid cultor vineæ responderit audiamus. Domme, dimitte illam et hoc anno. Cultor vineæ concedi adhuc evangelici temporis precatur annum; de quo Isaias dicit; Prædicar, annum Domini acceptum, et diem. retributionis (Isa. LXI). Ut quid? Usque dum fodiam circa illam. Vult eam apostolico vomere perfodere,quia legalis cultri non valuit sentire culturam. Et mittam stercora. c Tantas radici necessaria, quæ protantapinguedine cespitis saneti fota coelesti imbre non meruit esse fecuuda.Ficus sterilis, Synogoga misera miseratioDe gentium stercoratur; ut vilissimis adjuta formentis redeat ad fructum, quae tanto et pretioso ubere decessit de fructu: quae si post hæc in eodem sterilitate permanserit, jam non cultoris falce,sed ipsius dominantis securi, desperata et inutiiissuccidetur.Et ideo nondixit: In futuro succidam eam, sed Succides eam, juxta illud Joannis: Jam securis ad radicem arborum posita est: Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur et in ignem mittetur (Matth.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
