Latin
108.46 to 108.74
Peter Chrysologus, Sermones 108.46-74
Unproofread scanNot analysed yet
Fratres, hoc sacrificium Christi descendit ex forma, qui corpus suum pro vita saeculi vitaliter immolavit: et vere corpus suum fecithostiam vivam, quia vivit occisus. In tali ergo victima mors expenditur, hostia permanet, vivit hostia, mors punitur. Hinc martyres morte na- Icuntur, fine inchoant, occisione vivunt, et in caelis lucent, qui in terris putabatur exstincti. Obsecro, inquit, vos fratres per misericordiam Dei,ut exibeatis corpora vestra hostiam vivam sanctam. Hoc est illud quod propheta cecinit: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi (Psal. XXXIX). Esto, homo, esto Dei sacrificium et sacerdos; non amittasquodtibidivinadeditetconcessitauctoritas; induere sanctitatis stolam, praecingere balteum castitatis; sit in velamento capitis tui Christus; crux in frontis tui munimine perseveret; pectori tuo appone divinæ scientiaesacramentum; in odorem thymiama semper orationis accende; arripe gladium Spiritus; altare cor tuum pone; et sic corpus tuum admove Dei securus ad victimam. Deus fidem, non mortem quaerit; votum,non sanguinem sitit; placatur voluntate, non nece. Hoc probat Deus, ad hostiam Abrahæ sancti filium cum poposcit (Gen. XXII). Nam quid aliud Abraham quam corpus suum immolabat in filio? Quid aliud Deus quam fidem requirebat in patre, qui filium sicut offerri jussit, sic non permisit occidi? Tali ergo homo confirmatus exemplo, offer corpus tuum et non solum macta, sed etiam seca per omnia virtutum membra. Quia toties libi vitiorum artes moriuntur, quoties a te Deo viscera fuerintimmolata virtutum. Offer fidem,utperfidia sit punita; immola joj uniu m,ut voracitas cesset; sacrifica castilatem,ut moriaturlibido; impone pietatem,utdeponatur impietas: invita misericordiam. ut avaritia deleatur,et ut consumaturstultitia,sempersanctitatem convenitimmolare: sic fiet corpus tuum tua hostia, si nullo peccati jaculo fueritsauciata. Vivit corpus tuum,homo, vivitquoties a te Deo virtutum vita vitiorum mortibus immolatur.