# Sermones 112.12-27

Peter Chrysologus, Sermones, 112.12 to 112.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/112.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/112.12

Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ Per unum et unum, aut mors regnat, aut vita conceditur. Quid hic ergo addere sermo possitinterpretis? quibus e si adjunges silentium, omnis æmulorum succumbit intentio. Per unius delictum in omnes homines in condemnationem, ita et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ. Sicut fonti fluvius, sicut fructus semini, ita origini deservit aut addicta aut erepta posteritas, sicut ex his quæ adjecit Apostolus plenius approbatur. Sicut enim unius hominis inobedientia peccatores constituti sunt multi, ita unius obedientia justi constituentur multi. Sit homo peccator, a ut sit Deus justus, quia reatus redundat ad judicem, si poenae percellit innoxium. Etideodixit: Sicut per unius hominis inobedientiam peccatores constitutisunt multi.Utscirent se ejus culpæ fuisse participes, cujus pœnæ socios se esse persentiunt. Sed jam quid lex profuerit, attestante Apostolo, audiant legis amatores. Lexautem, inquit, subintravit,ut abundaret delictum. Ecce, ut Apostolus dicit, non immunitionem delictorum lex fecit esse, sed copiam; non per se, fratres, sed per eum qui legem per imbecillitatem ferre non poterat. Non magnitudolucishebetatoculos,qu8e solis a Deo creata estoculis,sed oculorum infirmitas lucis totam sustinere non potest, et ferre claritatem: ita et lex, fratres, quæ per se satis justa erat, et satis sancta, dum ab homine fragili severam exigit disciplinam, magis magisque oneravit et prodidit delinquentem. Et hoc quare, fratres? Ut per gratiam et veniam Conditoris rediret ad vitam qui per tumorem et ignorantiam, cum maledeinnocentia gloriaretur, in debitum parentis deducebatur et poenam. Morbus igitur latebat occultus,per quem omnium secreta medullarum et venarum meatus in ipsorum vitalium tendebant exitium, et quamdam a συνχρίσιν in omnibus generabat internis.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
