# Sermones 112.28-44

Peter Chrysologus, Sermones, 112.28 to 112.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/112.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/112.28

Venit lex quæ et vulnus proderet, cttandem vetustolanguorie supernumadveniremedicum nuntiaret.Venitlex,quae mandatorum fomentis in cutem produceret quod in altum lethalitersaeviebat. Venit lex, ut gladio præceptorum velut apostema longi temporis aperiret,et collectam diu saniem salutaris subinde siccaret effusio. Nec tamen per se, fratres, aut vulous claudere aut ægrotanti perfectam addere valebatipsa sanitatem. Quod ubi vidit aegrotus, et tandem statum suum miserandus agnovit, coepit tendere festinus ad medicum, ut quod per legem proditum, et per ipsam diu fuerat ampliatum, tanti medici peritia curaretur et gratia. Ampliatum vulnus dicimus, fratres, quia post incisionem, putredo, fetor, horror, vexatioipsi vulneri abscissione generatur, et fit per curam deterior miserandi facies ipsalanguoris quam fueratignoranti periculum cum lateret. Venit ergo medicus; et jam fesso curis, et curationum vexationibus perdefesso,solius verbi auctoritate subvenit. Sicut centurioille confitetur,cum dicit: Dicverbo, et sanabitur puer meus (Matth. VIII). Et impleretur illud propheticum: Misit verbum suum, et sanavit eos (Psal. cvi). Et ideo sequitur: Ubi abundavitpeccatum, superabundavit et gratia. Ac si diceret: Ubi dilatatum est vulnus, supereffusa est sanitas. Nemo ergo ingratus sit legi, quia quem eegrotantem et jacentem invenerat, levavit, fovit, et ut saluti traderet ipsum usque ad medicum salubri exsultatione perduxit, ut, sicut dixit Apostolus: Quemadmodum regnavit peccatum in mortem, ita gratia regnet in vitam æternam, per Jesum Christum Dominum nostrum. Gratia in vitam, peccatum regnat in mortem. Recta fides non mortem, non interitum hominis auctori Deo deputat, sed salutem. Mors sit hominis, sit peccati, ut vita creata et reddita solum credatur esse per Christum.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
