# Sermones 114.1-22

Peter Chrysologus, Sermones, 114.1 to 114.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/114.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/114.1

Sicut peregrinanti reditus ad propria dulcis semper etcharus est, etvernaculaedomus vestibula sunt gratiosa post tempus, ita mihi post intervalla sermODis ad apostolicarum seriem lectionum suavior est recursus. Siquidem a proposito dicendi ordine, et continuo tramite loquendi discedere nos sæpe necessitas religiosa compellit; quia sic doctrinae ordo moderandus est, ut non modo aliud impediatur ex alio. Unde quid hodie beatus Apostolus diierit audiamus.Quid ergo ait? Peccavimus, quia non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit (Rom. VI). Haec interrogatio, fratres, eorum arguit imperitiam qui,legis consuetudine captivati, gratiæ beneficio nesciunt sentire virtutes; et quos praeceptorum legalium series prodidit contumaces,eos sola munerum commoda etfestivitatumpompaobservationibus vanisfecit et reddiditobstinatos.Etcum legem tempus excluserit, quid cultor legis a lege faciet abdicatus?Judaee, quid habes quod non perdidisti? Si autem perdidisti, quid gloriarisquasinon perdideris? Ubiesttemplum, ubi est sacerdos, ubi sacrificium,ubi incensum,ubi purificationes tuæ, ubi solemnitatum tuarum non omittenda devotio? Sed ut sis Judaeus, merito circumcideris, quia bonis omnibus abscissus es supradictis. Scriptum est enim:Maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quæ scripta sunt in libro legis (Deut. XXVII). Si maledictus estqui in uno offenderit, quoties maledictus erit qui nihil ex omnibus probabitureffecisse? Peccavimus ait, quia non sumus sub lege, a sed sub gratia? Ac si diceret,fratres Peccavimus quia in cura non permansimus jam sanati? Peccavimus,quia ignem, ferrum medicamenta reliquimus jam curati? Infelix seger,qui post curam non vult curare tormentum.Et quid plura fratres? Numquam curat, qui infirmantis quærit et exspectat arbitrium? Nam cum ex humore frigido semper ignis succendaturincorpore,etrigor nimius dum membra vexat et concutit, acrius ipse efficit et gignit incendium; ita ægrotus ad augendamflammam quae suis semper æstuat et anheiat in venis,dari sibi aquam frigidam impatienterexspectat nesciens quod tunc calor calore restinguitur, frigore nutritur incendium.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
