Latin
114.43 to 114.61
Peter Chrysologus, Sermones 114.43-61
Unproofread scanNot analysed yet
ita exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem. Magnitudinem pietatis ostendit,cum evangelicam doctrinam ad tam humilia et pene verecunda deponit exempla; ut sanctitati tantum quantum immunditiæ, quantum iniquitati justitiae tantum imponat, et imperet servituti. Absurda, fratres, atque indecens videtur comparatio, quae tantum gloriae quantum turpitudini hominem cupit esse subjectum; sed utinam vel tantum I Et quando tantum Deo quantum mundo,quando tantum coeloquantum terræ, quando tantum virtuti quantum vitiis fragilitas humana famulatur? Totus homo miser sic carni deditur sicrebus praesentibus occupatur, ut nihil in se, quod futuræ vitæ, quod divinis bonis deserviat,derelinquat. Illecebræ temporalis vim beatus Apostolus uno sermone humanis conscientiis convenienteraptavit,convenienterexpressit, ut tanta voluntate justitiae, pudicitiæ ac munditiae humana membra serviant,quanta vehementia dementiaque turpitudini vitiisque se dederunt. Parva aut forte nulla exigit, qui cupit devicta proprietate concedere; et adimit excusationem qui possibilia tibi et usitata præcipit te repensarideberepro maximis. Daergo:homo,Deo tantum quantum carni vitiisque tribuisti. Et quid est,quod ante vitiis,ncn Deo,debeas teipsum,quod a te Deus tuo tantum utique amore perquirit? Sequitur: Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ; nunc autem liberati a peccato, servi facti estis justitice. Ante servi peccati nunc servi justitiæ. Per Apostolum ecce succedit servitus servituti, contumax tu nunc tempus tuae libertatis ostende; peccatum te ante mentiebatur liberum quem tenebat miserande captivum,nunc gratia te vocat servum,quem ut vere faceret esse liberum, Dei ipsius adoptavit in filium. Impleta est ergo Christi sententia qua dicit: Qui vult esse dominus si servus (Matth. XX). Beata est haec servitus, quæ dominationein generat sempiternam. Illa enim libertas fructum poenae, et confusionem nobis intulit non ferendam, sicut dicit Quem enim fructum habuistis tunc in his qux nunc erubescitis?