Latin
115.12 to 115.32
Peter Chrysologus, Sermones 115.12-32
Unproofread scanNot analysed yet
Unde et merito eam beatus propheta deplorat, dicens: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis Sion (Isai. 1)? Cujus adulteria quoque Ezechiel sanctus toto pene volumine præscribit. Hinc est,fratres, quod cuminEvangelio a scribis et doctoribuslegis apud Dominum ista ac cuseraturadultera,avertitfaciem suam Dominus, et declinavit in terram, ne crimen cerneret quod puniret; et maluit, fratres, in pulvere scribere veniam, quam dare in carne sententiam (Joan vui). Hanc Apostolus adulteram ad Christi nititur revocare consortium,nec patitur pristini lapsus timore tardari, quae vivente viro merito exstitit adultera, quia fuit cum alio viro, nunc vero non deserit legem, quae ad legis recurrit auctorem; sed moritur legi legalibus addicta sententiis, ut vivat gratiæ et resurgat per veniam,quaa fueratintemperatet mortificataper legem. Denique cum eam a maritali jure defuncto viro asserat i absolutam,ipsam potius, non virum, insequentibus defunctam esse testatur:quia non lex homini sed homo i moritur legi; nec mandatum præterit, sed mandato deficit ille qui labitur a mandato. Audi quod sequitur. Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi. Numquiddicit mortua est vobis lex; Et vos mortificati estis legi. Et bene addidit, Per corpus Christi. Quia lex reum astringit,arctatobnoxium, punit et interficit criminosum. Qui ergo per corpus Christiab omnicrimine exemptusest eterutus,feliciter moritur legi,ut innocentiæ vivat et gratiæ. Ut sitis, inquit, alterius, qui ex mortuis resurrexit. Alerius. Alter ipse effectus est, cum nostram corruptionem in incorruptionem mutavit, et mortalitatem immortalitatis transvexit ad gloriam. Ut fructificemus, ait, Deo. Consortes coelestis naturæ per Christum, non terree, sed Deo; non morti,sed vitæ, et Deo fructum asserit deferri non carni. Cum enim, inquit, essemus i,. carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificaremus morti.