# Sermones 115.33-47

Peter Chrysologus, Sermones, 115.33 to 115.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/115.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/115.33

Cum dicit: Cum essemus, præteritum tempus indicat,dum in sola carne positi immo magis expositi, quæ carni sunt tantum sapere, facere,velle cogebamurjuxta aliud Apostoli:Qui in carne sunt, Deo placere non possunt (Rom. VIII). Cum enim essemus, inquit, in carne,passiones peccatorum, quae per legem erant. Dicam sicut dictum est a Domino:Si lumen Quod in te est tenebræ sunt, ipsæ tenebrœ quantæ (Matth.VI)? Si per legem passionespeccatorum membris dominantur humanis, quid ipsae per se facient passiones, quæ nascenti mox homini infeliciteret pænaliter obsecundant? Cum taliternascentem, generatur taliter, angores deprimunt, urgent pericula, afficiunt pœnæ: passiones sunt,fratres,per quas infirmatur infantia,pueritia trahitur, adolescentia insanit, juventus et senectus multis luctibus cumulantur;ipsae sunt quae totam hominis vitam inimico conturbante comitantur ad lapsum; quas lex dum prohiberet,admonuit;dum discuteret, ampliavit;dum accusaret, reddidit chariores; et quæ per ignorantiam latebant, fecit esse per scientiam notiores. Et sicut per falcem spinæ magis dum succiduntur accrescunt, ita dum resecantur per legem, a pullulant passiones, quia in trinsecus velutin radice carnis fixæ solidantur. Lex intrinsecus culturam fidei habet satis j ustam, nec proficit: unde ad frugem mortis ipsum cespitem humanae carnis sua excitatione perducit. Passiones, inquit, peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificaremus morti. Instrumentum quod ad vitam, erat, ad frugem mortis sibi in nobis vindicantpassiones. Sauciati ergo taliter per Christi gratiam, a lege mortis absolvimur,et Spiritum sanctum percipimus intrinsecus debellatorem,victoremque vitiorum; ut passiones forinsecus exclusæ pulsent,tentent, provocent, sed concidant ad nostrorum gloriam triumphorum. Nobis, nobis cupit vincere,qui cum dominaretur nobisdignatus est militare,sicut dixit b.Ergo serviamus in novitate Spiritus a carnis servitute jam liberj,quia vera dominatio est famulatus Dominicæ sanctitatis;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
