# Sermones 116.11-25

Peter Chrysologus, Sermones, 116.11 to 116.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/116.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/116.11

Lex, inquit, peccatum est f Absit. Sed peccatum non cognovi nisi per legem. Ac si diceret: Aurum avaritia non est, sed avaritiam non coguovi,nisl per aurum.Vinum ebrietas non est,sed ebrietatem non cognovi, nisi per v inum. Pulchritudo corporis non est concupiscentia, sed formae decus concupis centiæ ine rapuit et perduxitad lapsum. Sic ergoipsa per se mala non sunt, quae a Deo ad utilitatem, ad salutem, ad gratiam sunt creata, sed per ea delinqueodi datur occasio. Ergo avarus aurum accusat, ebrius vinum, lascivus aut lepidus formae vult esse quod contigit ad ruinam.Ita et lex quae aDeo data fuerat ad salutem, quae erat per se cælestis et sancta,facta est per hominem miseri homiuis ad ruinam, sicut ex sequentibus probat Apostolus, qui dicit: Itaque lex quidem sanr.ta, et mandatum sanctum et justum et bonum. Quod ergo bonum erat, non intulit mortem,sed peccatum,quod principaliter intulerat mortera, quod fragilem, quod imbecillem, quod humanam naturam pronam fecerat ad lapsus et vitia.Quod latebat, et hostiliter humano grassabatur in corpore, lex reprehendit,lex prodidit,dum admonet hominem de innocentia, desanctitate, de justitia,de virtute,de fide; dum arguit de vitiis, de delictis, de criminibus. Sed homo,audire quidem cœpit virtutes, cœpit velle,sed sed non attigit; caepit detestari,sed sequi vitia; odisse delicta, sed facere; horrere crimina, sed implere: unde tarde se servum captivum,se malo rabiei sensit addictum et coepit clamare: Infelix ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus f Cui respondetur; Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Quo audto cœpit libertatem quærere perauctorem,salutem per veniam, vitam per solam sperare gratiam. Nam dio ignoraverat unde esset difficitis innocentia,unde laboriosa justitia, anxia sanctitas, virtus ardua,fides tota periculis plena,unde sic tantas copias haberent delicta,a unde criminadum succiduntur increscunt.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
