Latin
117.46 to 117.54
Peter Chrysologus, Sermones 117.46-54
Unproofread scanNot analysed yet
appetatur paupertas Christi,quee divitias in cælestibus possidetsempiternas; tota sanctitas animæ custodiatur et corporis, ut non magnitudine, sed actu imago Creatoris nostri portetur et clarescat in nobis. Affirmat quod diximus Apostolus. cum dicit: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Ecce quomodo carnis resurrectio prædicatur, quia ibi caro possidebitur a spiritu, non caro spiritum possidebit, sicut ex sequentibus elucescit. Neque corruptio incorruptionem possidebit. Vides quia non caro deperit, sed corruptio; non homo, sed culpa non persona, sed crimen; ut homo in Deo, et coram Deo vivens, finem se delictorum tandem gaudeat consecutum. De resurrectione proprius sermo proferendus est, fratres,quiatranscursim, et in ipso verbi fine, non convenit dici de eo quod nos ad æterna tempora ac perpetuam transmittit ad vitam.