# Sermones 120.29-48

Peter Chrysologus, Sermones, 120.29 to 120.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/120.29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/120.29

si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes; non vindicantes vosmetipsos, sed date locum irce. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi; noli vinci a malo,sed vince in bono malum. Superius, fratres, Apostolus patefecit membra vitiorum, revelavit modo nobis membra virtutum; ut coeleste corpus tantis solidatum membris, nervis talibus roboratum,possil facile mundi bella prosternere, diaboli superare conflictus. Et ita vivens, ut Apostolus docuit,non prosternit mundum? non proterit carnem? non diabolum vincit? non aequatur angelis? non major est coelo? Plane major caelo,quia cælum non movetur sponte,non voluntate agit,non judicio facit quidquam, sed sola necessitate servit semper, quia semel jussum est servire; impollutum se non viribus,non labore custodit: unde cum non sit obnoxium pœnæ, sic tamen nec consistit ad præmium.At homo ex terrena vilitate concretus,dum terre. nam labem vincit, dum sanguinis stimulos frangit, dum carnis exuberat passiones, transcendit cœlum, adipsam deitatis pervolat sedem: et sic fit major cœlo, meritis supergreditur angelos, non natura. Probat hoc apostolus Paulus, qui dum satis terram vincit, et intravit coelum, et transivit alium, et usque ad tertium meruitpervenire.Et juste,nam primus conscendere debet coelos: qui sic et verbo et exemplo homines penetrare docuit cœlos. Erit, erit major cœlo, qui vixerit sicut docuit Paulus; erit clarior sole,qui sic virtutum radiis toto orbe splendet, ut fuscari se nulla vitiorum nocte permittat. Erit, erit iste lucidior luna, qui tenebras has non tenuato lumine temperat,sed totam saeculi noctem pleno meritorum fulgore depellit: nec sicut luna quotidiana lucis detrimenta praesentit, sed jugi factourm lampade in superni luminis claritate persistit; nec iste sicut illa menstruo interpolatur obscuro, sedin charitate Dei continua permanebit.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
