Latin
120.49 to 120.55
Peter Chrysologus, Sermones 120.49-55
Unproofread scanNot analysed yet
Et si magna est illa, quod mitigat noctem, quanto hic major, cujusvita recipit nil de nocte? De stellis taceo,quia quot cœtum stellis, tot sancti virtutibus elucescunt, dicente Domino: Vos estis lux mundi, lucete sicut luminaria in mundo (Malth. v). Adsummum,caelum,sol,luna, stellae (Deo dicente) transibunt (Matth. XXIV), justus autem in claritate Dei continua permanebit. Velim, fratres,de singuloApostoli verbo singulas proferre dictiones; sed quia et frequentata lectio fastidium generataudienti,etnos diutius non possumus a evangelicas tacere virtutes, gratum sit charitati vestree quod compendioso sermone præsentem clausimus lectionem. Deusautem noster, et quæ diximus, et quæ tacuimus,ipse sanctis vestris sensibus insinuare dignetur.