Latin
121.20 to 121.35
Peter Chrysologus, Sermones 121.20-35
Unproofread scanNot analysed yet
et tantum per se puniendae sunt epulæ, ut non solum careant praemio bonorum, sed omnium malorum ferant et mereantur j exitium? Aut ita per se probata est, et sanctificata mendicitas,ulcera tam sacrata, ut angelorum manibus Abrahæ sancti rapientur ad gremium! Et mirum, fratres, quod Abraham, quondam di ves,nunc divitem spernit, dicente Scriptura: Erat autem Abraham dives valde (Gen. XXX), et eum quem habuit in bonis præsentibus parem,nunc reprobat et patitur esse pœnalem, præsertim cum neque pauperis hujus bona, neque mala divitis istius prodiderit sermo divinus. Cur ergo nunc Abrabam ambit pauperem, divitem refugit et refutat? Aut quemadmodum hunc Abraham innocentemhabuere divitiae, hunc fecere divitiae, criminosum; illum promovere ad omnium requiem beatorum, hine in omnium malorum barathrum deputarunt? Verum ne propositus sermo vestrum diu fatiget animum, suspendat auditum, acceleranda nobis est hujus solutio quæstionis. Abraham, fratres, non sibi, sed pauperi dives fuit, et opes non habere, sed prorogare gestivit: magis magisque in sinu pauperis quam in horreis recondere suas studuit facultates, sicut toto Vitæ ejus ordine perdocetur. Nam peregrinus|ipse jugiter laboravit, sicque ne peregrinus peregrinum se esse sentiret (Gen. XVIII): sub tentorio manens ipse, sine tecto advenam manere non passus est; et hospitem hospes semper ipse suscepit, extorris patria, domicilii nescius, ipse et dominus omniumfuit,etpatria; sciens se non a incubatorem, sed dispensatorem divinæ positum largitatis, ut vindicaret oppressos, absolveret captivos (Gen. XIV). eriperet jam jamque morituros, ipsum se mortinovus bellator addicit, apud quem pietas in alterum vita sua charior fuit. Abraham suscepto hospiti astitit, non assedit; et fuit iste non conviva hospitis,sed minister. Abraham viso peregrino, dominum se esse nescivit, ipse allator prandii,adcoquinam satis delicatam sollicltus addixit uxorem: et qui se suaque omnia fanitilis suis credit ac committit, committere vix audet hospitemconjugi quam probatæ.