# Sermones 123.20-36

Peter Chrysologus, Sermones, 123.20 to 123.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/123.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/123.20

Sed quid dicit Abraham? Fili, recepisti bona in vita tua. Si tantum divitis hujus istud est crimen, quia recepit bona; quantumreus, qui invadit indebita Si tantumcriminosus qui sua claudit,qui non largitur accepta, quam pœnalis est,quiestsuis incubat, et aliena pervadit? Fratres, demus nostra, si tamen nostra; demus tamen quae putamus nostra; vitemus aliena,declinemus extranea; certe si cui aliquid tulimus, tota celeritate reddamus:ne hie relinquentes omnia, illuc censu pauperes, crimine divites, ad istum divitem perducamur. Discat tamen dives quiad recepit bona, non accepit. Videtis, fratres, quia Abrahæ sancti verbo istiusdivitisanimus proditur,sensus arguitur, intellectus punitur, qui non sibi data, sed reddita credidit quaecumque Domino largiente possedit.Intelligite qua sensu incesserit, quo corde ambula verit, qui Deum sibi credidit debitorem, et dominum suum maledives usuris suis addixitobnoxium:ignorans quia Dominus, etsi pauper incessit in terra, dives tamen ascendit in coelum. Et dedit ille, non accepit in fenore, qui dedit uni quinque talenta, alii duo, alii unum; unde et promittit se exacturum, non redditurum usuram, cum dicit ad servum: Serve nequam et piger, dedisses pecuniam meam nummulariis, et ego venissem, et exegissem eam utique ctim usuris (Matth.xxv). Hinc autem plus impius dives iste, quia non in alium pius exstitit: qui etsi recepit bona, non pro bonis bona, sed pro malis bonarecepitindignus.Sedtranseamus ad Lazarum, et quaeramus quid est quod dicit: Et Lasarus similiter recepit mala. Et id sufficiat ad meritum,abundet ad gloriam, si non fecit bona, sed recepit mala. Plane beatus est, fratres, qui se a Deo accipere bo. na, o mala recipere fideliler credit. Beatus qui Deo semper reddit debita: certe si non potest, vel dimitti sibi debita tota humilitate deposcat, ipso Domino sic docente: Dicite: Dimitte nobis debita nostra (Matth.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
