Latin
123.59 to 123.79
Peter Chrysologus, Sermones 123.59-79
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc est quod arietem suae crucis portat aggressurus infernum, ut conterat etconfringat ipsas tartari januas ære munitas, et ferro. De latere fundit aquam, ut paradisi viam temperet; ignem ex parte sanctorum exstinguatinferni, totum chirographum debiti diluat, et solvat antiquuin, et patiendo hoc remittat ipse, quod ipse intulit importando. Agnoscite, fratres, laetamini, fratres, post triumphum Christi sanctorum custodiam dissolutam et iti sanctos ultra inferni nil deberi: quando Christus ut justos, non injustos absolveret, ad inferos usque penetravit. intelligamus, fratres, quantum Christus profuerit; immo quam sine Christo in nullo fuerit salus,cum praeter istam corporum solutionem, sanctorum quoque animae apudinferos tenebantur astrictæ. Dea,us ergo Lazarus, qui totum Deo debuit, utcrimini nil deberet. Beatus quod hic recepit tot mala, ut ibi bona omnia possideret. Et adjecit Abraham, dicens: Neque hinc ad vos transire neque huc transmeare quis potest. Terret, fratres, terret nimis hujus vocis auditus, quæ ostendit post mortem, et semel apud inferos pœnali a custodiæ deputatos ad sanctorum quietem non posse transferri, nisi Christi gratia jam redempti, ab hac desperatione sanctæ Ecclesiæ intercessione solvantur; ut quod sententia negat, Ecclesia mereatur, præstet gratia. Hic tamen, dives rogat adhuc, et dicit Pater Abraham. Adhuc vocat Patrem, qui meritis suiset patrem et patriam sic amisit. Pater Abraham. Hic miser et in poena mentitur. Pater Abraham, mitte eum in domum patris mei. Si vere hunc patrem vocat, cujus domum patris alterius tunc requirit? nisi forte eum se in absentia habere patrem credit, quem in praesenti se taliler conspicit perdidisse: et sic sibi credit ejus patris domum ejus gratia custodiri, cujus ibi negari sibi sinum videt, videt requiem pernegari. Pater Abraham mitte eum. Quem? Nempe Lazarum. Ubi? In domum patris mei.