Latin
124.19 to 124.35
Peter Chrysologus, Sermones 124.19-35
Unproofread scanNot analysed yet
Dives morabatur a servorum in choris, pauper exutus cute dolorum stimulis agebatur. Jaciebat impietatis tela dives, clypeum miserationis Lazarus opponebat, crudelitatem suam dives pauperis vibrabat in vulnus, frustrabatur diviti sontem animam pauperis robur, quia corpore se deserente torus migravit in animam, et calcata carne in spiritum totus armiger supernus ascendit,ne ubi possit ferire divitis crudelitas inveniret. Ob hoc enim egerat Deus ut dives pauperis,pauper divitis in oculis semper essent, quatenus vicissim sibi ambo curam de vario languore præstaret. Ægrotabat pauper I corpore, mente dives. Hinc est quod differebatur cura pauperis, ut dives sumeret de vulnere medicinam, de gemitu compunctionem,de lacrymis poenitentiam,depatientia exemplum, defame misericordiam, de siti sensum, ad summam, cæleste de terrena compassioneconsortium: certe ut tantis dives bonis fultus Deo gratus esset,quando gratus Deo pauper in malis omnibus, vidente divite,permanebat Merito ergo portabatur ab angelis qui jacebat; qui lugebat, Abrahæ consolabatur in gremio; et vivit Deo semperquise sibi vivere necscivitin mundo. Factum est inquit, ut moreretur pauper, et portaretur ab angelis in sinu Abrahæ. Mortuus est autem dives, et sepultus est in inferno. Miser accepit ante animæ, quam corporis sepulturam, nec ante quieti corporis quam pœnali traditus est sepulcro; ut vivat pœnæ semper, cum sit semel mortuus vitæ. Et sepultus estin inferno:et vidit Abraham de longe, et Lazarum in sinu ejus. Immutatio quanta rerum! quo descendit dives i quo pauper ascendit! Respicit ibi sursum, quem des pexerathic deorsum; et videt eum de iuferno in sinu Abrahae,quem jacentem se coram superbo de sigmate non videbat. Pater Abraham, miserere mei. Stulte petit a patre misericordiam, quam negaverat fratri. Miserere mei. Quid illi cum misericordia, cui jam totum cessitin pænam?