Latin
125.23 to 125.53
Peter Chrysologus, Sermones 125.23-53
Unproofread scanNot analysed yet
Et hicdiffamatus est apud illum quoddissipasset substantiam ejus. Filius junior ante istius hominis lectus est substantiam dissipasse, nunc ipsius bona villicus dissipasse perhibetur. Sicut idem Deus et homo Christus, idem paterfamilias et pater; sic hunc eumdem esse et villicum constat et filium: est hic causarum diversitas, estmutationominum, non est varietas personarum. Et diffamatus est apud illum quod dissipasset bona ipsius, et vocavit eum. Vocavit per EvangeHum. Etait illi. Et quid per Evangelium non agit, per quod mores arguit,occulta nudat, conscientiampandit, commissacastigat,dinumeratmala, et in his persistenti minatur pœnam, quamvis converso veniam repromittit? Et vocavit eum, et ait illi: Quid hoc audio de te? Cognita velut audita imputat, quia in reum non vult accelerare sententiam; et convictum penes se, velut accusatum convenit, qui judicium gestit venia sic præire. Quid hoc audio de te? Redde rationem villicationis tuæ, jam enim non poteris villicare. Tam piis tam severa cur jungit? cur ante a villicatione submovet quam rationem agnoscat? Redde rationem, jam enim non poteris villicare. Rationem modo instar hominis expetit, modo sicut Deus instantia denuntiatetfutura. Redde rationem, jame enim non poteris villicare. Rationem petit, non ut exigat, sed relaxet; petit, ut pctatur; petit hic, ne petat tibi: petit in sæculo, ne petat in judicio; petit cito, ne poenarum tempus, tempus satisfactionis excludat. Redde rationem villicationis tuæ, jam enim non poteris villicare. Quare? Quia venitfinisvitae,tempus mortis? jam te apparitio supernaconstringit, jam judicium vocat. Festina ergo, ne satisfactionis tempus perdas; qui tempus operis perdidisti. Redderationem. Hoc est dicere, compone rationem, compone tua, De reddas mea; compones autem, si jam desines dissipare. Priora debita suscepiego,cum te suscepi; solviego, cum te absolvi; ego cognitor pro te cognitori audiendus astiti; judicium intravi judex;