# Sermones 13.9-29

Peter Chrysologus, Sermones, 13.9 to 13.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/13.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/13.9

Quantum enim crapulationi deditis dominatur et ebriis, orante timet tantum, tantum refugitille jejunos,dicente Domino Non rjiciturnisi in jejunio et oratione (Matth. xvn). Sed qua fraude;diabolus tentare ausus sit,audiamus: Si Filius Dei es, die ut lapides isti panes flant. Audistis quid de jejuniis ipse sentiat, et judicet inimicus, Si Filius Dei es. Videtis quia jam non hominem, sed d Dei Filium credit, quem liberum a ventris conspexerat servitute. Sensit, sensitdiabolusjejuniumcunctis virtutibus anteferri. Joannem viderat urbium delicias, e squalentis ere- Ini habitatione mutasse,mollitiem carnis vestis asperitate calcasse, agresti cibo mundi totam frenasse luxuriam, et, quod solum deitatis insigne est, hominibus dimisisse peccata. Et tamen non ei dixit Si filius Dei es. At ubi Dominum viditjugiter jejunantem, proclamat: Si fIlius Dei es (Matth. X). Errat diabolus, qui contra Dominum astutiae suæ nequitias et argumenta jaculatur. Si Filius Dei est dic ut lapides isti panes flant. Quid est quod jejunante Christo Deitatis signa tota in sola panis promissione perquirit? Et quem Dei Filium continua jejunii significatione præsentit, esse Dei Filium de provisione panis de cura ventris desiderat approbare?Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. Quare non dixit:Si Filius Dei es, dic ut homines, aut angeli,aut aliquid aliud fiant,sed die ut lapides istipanes fiant? Signum panis petit,qui signum jejunii pertimescit. Signum panis petit, ut jejunii tremendum sibi refugiat signum. Panem malus ingerit consultor, ut virtutem mutet, ut propositum violet jejunantis. Sed videamusquid responderit de pane Panisqui de coelo descendit: Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Quam vere vivit in verbo Dei, Dei Verbum. Quam vere panis non indiget pane.Quam divine lapides convertit in homines, qui de lapidibus Abrahæ filios ad indicium sum majestatis exsuscitat.Et quia impudens inimicus nescit semel vinci,ad multiplicem vincentis triumphum, Statuit Dominum super pinnaculum templi, et ait: Si filius Deies, mitte te deorsum (Matth.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
