# Sermones 132.23-42

Peter Chrysologus, Sermones, 132.23 to 132.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/132.23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/132.23

XVIII). Audistis quantum possit et praevaleat sanctæ petitionis assensus: non dixit illud aut illud, sed totum se promittit quidquid unitas postulationisconcupierit, praestaturum, cum dicit: De omnire, quamcumque petierint, fiet illis. Salva tamen ea cautela et reverentia, ut a Deo, quae Deo e digna sunt, postulentur; qui enim mala a Deo postulat,Ueum mali judicatet sentitauctorem: et quia viliaetindigna precatur, præstantis potestatem et potentiam degener petitor ignorat. Non ergo impia,sedpia; non terrena, sed coelestia; non illecebris, sed virtuti congrua;nondignaodiis, sed apta concordiæ, a tali semper exoranda sunt largitore. Ubi sunt qui præsumunt Ecclesiæ conventum posse contemni, et solitarias preces venerandae congregationi autumant anteferri, si duobus vel tribus simul positis medium se futurum, et omnia se promittit quæ postulatus fuerit præstaturum (Matth. XVIII)? Qui nil negat tam paucis,quid in conciliis et congregatione sanctorum poscentibus denegabit?Sic credens propheta hoc adeptum se gloriatur cum dicit: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, in concilio justorum et congregatione (Psal. cx). Toto corde confitetur,qui totum sibi in concilio sanctorum quod poposcerit, audit esse præstandum. Sed nonnulli sub specie fidei, contemptus sui excusare nituntur ignaviam; ut neglecto venerandi coetus et congregationisardore,illudse tempusorationideputasse confingant,quod domesticis dederin t et impenderin curis; et dum propriis desideriis mancipantur, divina contemnunt et despiciunt instituta. Isti sunt qui corpus Christi dissipant, membra dispergunt: nec ad decorem suum patiuntur formam Dominici habitus pervenire, quam propheta cum vidisset in spiritu, sic canebat: Speciosus forma prae filiis homi. num (Psal. XLIV). Habent quidem singula membra proprium sui munus officii, quod tamen tunc implere poterunt, si connexa sibi et compaginata perfecti corporis perveniant ad decorem. Hoc ergo Interest inter congregationis plenitudinem gloriosam, e separationis praesumptam de ignorantia aut negligentia vanitatem;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
