# Sermones 132.43-60

Peter Chrysologus, Sermones, 132.43 to 132.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/132.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/132.43

quod in salute et honore intregri corporis specios est unitas membrorum etin separatione viscerum est foeda, lethalis ethorrenda pernicies. Homo, quid aliud te docuitin tuo corpore,aut sic divisa conjunctio, aut tam conjuncta divisio,nisi ut ex multis unus, et unus in multis viveres? Est membrorum commercio salutari pretiosus oculus, sed si perseverat in corpore alioqui ubi corpori defuerit, sibi non aderit: debent illi membra omnia suae lucis obsequium; sed etipse oculus sentitcorpori se debere quod lux est,qui utique cum omnibus membris ministerium membrorum provideat, evulsus a corpore nec videt. Quisquis ille est qui se putat esse aliquid,tali institutus exemplo maneat in Ecclesia, ut sit aliquid; alioqui ubi defuerit illi, sibi esse mox definit. Quod qui pleniusnossedesiderat, Apostoli de corpore Christi loquentis perlegat instituta, quia nos illa percurrere sermonis brevitas amica non patittir (I Cor. i). Lex est data non uni, sed omnibus, Christus non pro uno, nec ad unum, sed ad omnes, et pro omnibus venit; ut redintegraret omnes in unum, solum bonum, solum jucundum propheta futuri præscius; sicproclamat: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXXII). Quia Deononsingularitasestaccepta, sed unitas. Spiritus sanctus apostolis in unum congretatis ubertate tota sui fontis illabitur (Act. 11), cujus ut simul discipuli operirentur ad ventum Dominica sunt præceptione commoniti. Fratres, amittit divina munera, perdit gratiæ largitatem, charitatis fraudatur bonis, unitatis illum benedictio non manebit, qui de se maleficus, et ex defectu suo stulte sibi sufficiens, sic præter Ecclesiam vitam quærit, quam in ipsa tantum esse propheta testatur, dicendo: Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal. CXXII); quia illic mandavit Dominus benedictionem et vitam usque in sæculum

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
