Latin
137.28 to 137.46
Peter Chrysologus, Sermones 137.28-46
Unproofread scanNot analysed yet
Hincest,quod redeunti postluxuriam filio pater immortalitatis reddit stolam primam,d annulum libertatis imponit, occidit vitulum saginatum, aquas pœnitentiæ, gratiæ convertit in vinum, ut convivium gratiae jam pocula mera satiarent (Luc. xv): quatenus conscientiæ dolores, pœnitentiæ gemitus, peccatorum Jamenta, sobria Dominici calicis aboleret ebrietas: dicente propheta: Et calix tuus inebrians, quam præclarus est (Psal. xxu) Quantum enim terrena ebrietas est deformis, tantum præclara et decora ebrietas est cælestis. Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut ab illo baptizarentur: Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere abira ventura? Facite ergo dignos fructus pœnitentiæ, et ne cæperitis dicere, Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quod potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios A brahæ. Jam enim securis ad radices arborum posita est. Omnisarbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. Progenies viperarum. Exemplo corripit, comparatione notat, figura prodit, ut jam non mores solum, sed ipsam naturam possit venenosi germinis immutare. Progenies viperarum. Quia quos Deus creaverat homines, fecerat filios Abrahæ, malitia peperitete convertit in viperas; et quos conditor eælestis dulcedine pietatis infuderat,hos impietas amara fecit lethales vomitus, serpentinum virus effundere; et infando crudelitatis auspicio de morte patris concipi,matris de morte generari. Progenies "iperarum. Soboles ingrata naturae,cuj us ortus est genitoris exitium,cujus vita est mors parentis. Progenies viperarum. Vipera conceptus sui tempore intra os suum receptum caputconjugis freferturabscindere,utper cruentaoscula non fetum concipiat illa,sed crimen, ac si carnifices sceleris suipariatfilios, vindictæ ordine,non naturæ. Nam genimina patris concepta de cæde,sanguinis antequam lactis exigunt nutrimentum, et ultionem petunt; matris namque uterum viperæ dicuntur exscindere, et scelestum conceptus sui domicilium adhuc immaturis visceribus,maturo furore confringere, ut hoc sit illis vivere, matrem suam, matrem quae illos tales genuit, non videre.