Latin
139.45 to 139.68
Peter Chrysologus, Sermones 139.45-68
Unproofread scanNot analysed yet
Quare veniam lege constringit, angustat numero, fine conoludit,quam sic pulsat per misericordiam, per gratiam sci relaxat: c si septies, si octies? vincit numerus gratiam? bonitati calcuius obsistit? et addicit una culpa pœnæquem commissa septem veniæ jam dederunt? Absit. Nam sicut felix ille qui septies remisit,ita felicior est iste septua gies septies qui remisit. Petrus mandati immemor hujus interrogat Dominum, dicens: Si peccaverit in me frater meus, quoties remittam illi? septies (Matth. XVIII)? Respondit Dominus: Non solum septies, sed septuagies septies. Praescriptus ergo numerus non aDgustat veniam, sed dilatat, et quod præcepto finit, sine fine relinquit arbitrio; ut d si quantum jusserit remiseris, ei tantum sit obedientiæ, sit præmii. Verum septimus numerus, qui numerus videtur parvus, invenituramplissimus sacramento: nam septimus numerus per dies gradiens sabbatum facit, quod benedixitDominns, et deputavit ad requiem, tam sui operis quam laboris humani. Septimus numerus perogdoadas currens,sic septemplicat septimanas,ut Pentecosten nobis impletam mysterii solemnitate concludat, totumque sancti Spiritus imbrem in ecclesiastit cam segetem cœlesti sonitu tunc effundat. Septimus numerus, cum per menses properat,septimi mensis festa consecrat tota nobis jejunii sanctitate Levit. XXIII). Septimus numerus cum vadit perannos, septimauas facit,facitannum qui requicm dat terræ, nexus omnes fraternne obligationis absolvit (Deut. xv). SepUmus numerus annorum cum circuit septimanas, annumquinquagesimum,qui jubilæus vocaturad pIenitudinem totam vcniae et remissionis adducit(Levit. v); ut tollatur servitus,redeat libertas; ut cautionum documenta et monumenta rumpantur; resurgat debitor,debitumsitsepultum; redeat ut ager pauperis, ut pereat divitis totus de cupiditate contractus. Et si septimus numerus septemplicatus per dies, per menses, per annos, totum contulit remissionis et veniae, septemplicatus septuagies septies septimus numerus quid afferre possit, Christianus aestimet et advertat auditor. Tunc vere cessabit crediti contractus et debiti,tunc vere abolebitur tota conditio servitutis, tunc illa, illa veniet sine fine libertas, tunc aeternus ager victurus semper remeabit.