# Sermones 144.1-21

Peter Chrysologus, Sermones, 144.1 to 144.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/144.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/144.1

De nativitate Christinos comperendinare sermonem altitudo rei facit, et cogit mysterii magnitudo. Virgo peperit,quisloquetur? Verbumearo factum est,quis narrabit? Si Verbum Deiinfantiae datvagitum,homo imperfectus quomodo clamahit in verbo? Quantam stella magis nocte dedit quaerentibus lucem,tantam doctoris sermo ortus Dominici praebet audientibus claritatem: ut Christum in venisse gaudeant, discurrere non praesumant, honorent muneribus infantiam,non minorent.Sed orate,fratres, ut qui nostro sensim crevit in corpore, paulatim nostro crescere dignetur inverbo.Evangelista hodieangelum retulit sic locutum:: Ne timeas, Maria, invenisti enim gratiam apud Deum (Luc. 1). Ne timeas,Maria,quare? Quia invenisti gratiam, Timet non qui invenlt,sed qui perdit.lnvenit, invenit haecconcipiendosupernigerminis gratiam,quaepariendo non perdidit virginitatis insignia. Ne timeas, Maria. Quid timet, quæ securitatem rerum concipit, parit gaudia sæculorum? Timor non est, ubi divinum et negotium, non humanum;ubi virtutis conscientia est, non pudoris. Quid timet,quæ suscepit eum quem timent omnia quæ timentur? Quid timet,a cui judex causæ est assertor, integritas testis innocentiæ? Ne timeas, Maria,invenistienim gratiam apud Deum (Luc.n).Quod erat in principio apud Deum, b Verbum Deum intra se virgo reperit, et factum est magnum deitatis templum,qure erat pusillum humanitatis hospitium,et quem non capiebat pusillitas humani corporis,coepit virginalisc uteri magnitudo. Ecce inquit, concipies in utero. Propterreverentiamdixisse suffceerat concipies; quod exaggerat, in utero, quid est? Ut conceptus essetveritas,non figura; ut partus esset proprietas,non imago, ut sicut de Deo vero Deus verus natus est,sic de vero conceptu veritas humani corporis nasceretur.ln ortu Christi,fratres,humani corporis injuria sublata est,non natura; nec est creatura delata, sed culpa damnata. Est ergo haeresis, quæ Christum e aerum corpus assumpsisse mentitur: nec habuisse carnem.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
