# Sermones 144.22-50

Peter Chrysologus, Sermones, 144.22 to 144.50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/144.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/144.22

sed hominem simulasse confingit. Concipies in utero,et paries filium,et vocabis nomen ejus Jesum.Quod Hebraice Jesus, Græce Σωτὴρ, hoc dicitur Latine g Salvator. Merito ergo Virgini salva sunt omnia,quæ omnium genuit Salvatorem.Et vocabis nomen ejus Jesum, quia in hoc nomine deitatis tota adoratur majestas: omnes qui commoranturin cœlis,universi qui habitant terram, cunti qui in profundo tenentur inferni, huic prosternunturnomini,hoc adorant. Audi Apostolum die centem: Ut in nomineJesu omne genuflectatur, cælestium, terrestrium et infernorum (Phil. 11,10). Hoc nomen quod dedit caecis visum,auditum surdis,claudis cursum,sermonem mutis, vitam mortuis,totamque diaboli potestatem de obsessis corporibus virtus hujus nominis effugavit. Et si nomen tantum est, quanta potestas? Sed quis est iste qui vocatur hoc nomine?Jam dicat angelus. Et Filius h Altissimi vocabitur. Videtis quiaquod concipit Virgo, non terrenum germen est, sed coeleste. Virgo peperit, sed Deus suscepit Filium. Ergo qui de hac nativitate humano modo disputat, ad omnem tendit tanti genitoris injuriam.Et dabit, inquit, ei Dominus sedem David patris sui. Hinc i haereticus generat perfidiæ suæ nebulas,hinc sibi fingit erroris materiam,Ecce, in quit, non ego dico, sed angelus, Dabit illi Dominus Deus; numquid non major est qui dat, quam qui accipit? et qui accipit, antequam acciperet nonhabebat. Sednosista. fratres, audiamus, non utperfidi, sed ut fideles; et sit nobis argumentum fidei, quod illis est erroris occasio. Dabit illi Dominus Deus. Quis dat, aut cui dat? utique Deus hominidat,divinitas carni. Dabit illi Dominus Deus. Quis Deus? utique Verbum quod erat in principio semper Deus. Cui dat? quot caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. 1). Audi Apostolum dicentem: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. xv).

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
