# Sermones 148.1-16

Peter Chrysologus, Sermones, 148.1 to 148.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/148.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/148.1

Hodie,fratres,hesternum debemus redhibere sermonem, hodie Dominicæ nativitatis lætitiam debemus iterare: quando concipit Virgo, virgo parit,manet virgo,non estconsuetudo,sed signum; non est ratio, sed virtus; auctor est, non natura; non est commune, sed solum;divinum est, non humanum.Cesset ergo inanis philosophiæ labor, nasci Christum non fuit necessitas,sed potestas; fuit honor,injuria non fuit; sacramentum pietatis fuit,deitatis non fuit detrimentum; fuit reparatio salutis humanæ, imminutio substantiæ non fuit hoc divinae. Qui non nascendo ex intactolimo fecit hominem, nascendo ipse hominem de corpore feci intacto; manus quae in nostrum plasma lutum dignanter assumpsit, ad reparationem nostram dignanter assumpsitetcarnem.Ergo quod Creator in creaturasua,quod Deusinveniturin carne, creaturæ honor est,nonest Creatoris injuria. bed hoc contumeliam credit, qui credit iutum pretiosiusesse quam carnem. Fortasse poenitet de luti inj una in honorem carnis,in hominis gloriam se mutatum? Homo, quare tibi tam vilis es,qui tam pretiosus es Deo? Quare sic honoratus a Deo teipsum taliter inhonoras? Quare quaeris unde factus sis,et ad quid factus sis non requiris?Nonne tota ista qu am vides tibi facta est mundi domus? Tibi infusa Lux circumfusas removet tenebras, tibi es temperata nox tibi dimensus est dies: tibi coelum, solis, lunae stellarum vario fulgore radiatumest;tibi terrafloribus nemoribus, fructibus est depicta; tibi creata est in aere, campis, in aqua speciosa continens mirabilis animantium multitudo, ne gaudium novi sæculi tristis solitudo confunderet, Hinc est quod fecit te esse de terra, ut esses tu dominus terrenorum, et esses ipsis in ipsius substantiae communione communis: nec tamen te terrenum terrestribus sic æquavit, ut non etiam coelestibus animatum te cœlitus exæquaret: et ut esset tibi cum Deo ratio communis,corpuscommune cumjumentis,dedit tibi animam de cælo, dedit tibi corpus de terra, ut in te nexa coeli terraeque concordia servaretur.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
