Latin
148.17 to 148.30
Peter Chrysologus, Sermones 148.17-30
Unproofread scanNot analysed yet
Adhuc tamen quid adjiciat ad honorem tuum tuus Creator excogitat: in te imaginem suam ponit (Gen. 1), ut terris invisibilem conditorem visibilis imago praesentem poneret, et in terrenis dedit tibi vices suas, ut non a fraudaretur Domini vicario mundi tam larga possessio. Et si ista ita sunt, quare modo putatur injuria, quando Deus quod per se fecit in te, inseclementer excepit,et in homine se vere videri voluit, in quo ante imaginario voluit se videri; deditque ut proprietas esset ipse, qui ante ut similitudo esset acceperat? Concepit virgo, virgo peperit, non te conceptus turbet, partus te non confundat auditus, quando virginitas quidquid est humani pudoris excusat. Aut quae ibi verecundiæ laesio, ubi init deitas cum amicasibi semper integritate consortium; ubi est interpres angelus, fides pronuba, desponsatio castitas, donatio virtus, judex conscientia, causa Deus, conceptus integritas, virginita partus, Virgo mater? Nemo ergo j udicet humano modo quod divino geritur sacramento, nemo mysterium coeleste discutiat ratione terrena,nemo ex usu tractet novitatis arcanum,nemo quod singulare est metiatur exemplo, nemo contumeliam de pietate componat,nemo periculum subeat de salute. Certe qui scire desiderat altiora, recurratad legem, per legem legis scientiam quaerat, auctoris factum auctoritate cognoscat auctoris. Lex refert (Gen. n) quod Deus hominem propriam creavit ad vitam, quod homini terramjussit proferre fructus spontaneaservitute; quod bestias,pecudes,armenta,humanaejussit potestati subjacere, non arti, ut homo laboris nescius, doloris ignarus, beatus delicias possideret. Sed omnia hæc ne haberet homo, angelus, qui inter primos habebatur, invidit, maluitque in diabolum commutari, ne hominem plenum gloria sic videret. Denique hoc livore succensus aggreditur dolisfeminam, virginemque ut vetitum degustaret pomum inducit: inducta virgo inducit virginem mox maritum, ac dejecit vitae statum, mortis cibum, peccati pabulum, dum ministrat, et ipsa fit totius materia ruinæ, quae facta fuerat ad solatium singulare. Hincpeccatum primum, hinc origo mortis, hinc labor, hine dolor, hinc gemitus,hincamarae propagata est nostræ conditio servitutis.