Latin
15.31 to 15.53
Peter Chrysologus, Sermones 15.31-53
Unproofread scanNot analysed yet
tuos servos possidere non debet vis malorum; servi tui etsi patiuntur mala, non patiuntur ad poenam,sed subeunt ad coronas. Adversa illis non sunt necessitatum causae, sed sunt causa victoriæ. Servi hominum sunt, qui mala patiuntur inviti, quia illis in desperatione sui domini nequeunt subvenire. Tu autem, Domine, cui virtutes serviunt, curationes parent, obtemperantsanitates, quomodo computabis servum tuum,quemservum tantorum conspicis esse morborum? Nota est circa malos bonitas tua, pietatem tuam etiam impii confitentur, clamantexteri misericordiam tuam. Hunc tuum dicerem, quem jacentem tua benignitas non requirit? Jacet in domo, et male torquetur. Hinc est quod offerre eum, et offerre tibi, pœnæ non sinit magnitudo, ne e familiaris infirmitas publice ostensa et dolori sit, et pudori. Movit centurio judicem talia et tanta dum perorat; et sic movit, ut ad servum suum coeli Dominum ipsum ire velle perficeret. Ego, inquit Chriatus,veniam etcuraboillum. Fratres, non centurio ad pietatem pietatis traxit auctorem; neque ad hoc ille ire compulit Christum, ad quod venerat Christus: sed centurio magis sic sentire, a sapere sic docetur, quare ad servum in serpovenerit Christus; quare ad hominem h in homine venerit Deus; utique ut levaretjacentes,elisoserigeret, solveretcompeditos, eteos quos jam nemonecafferre, nec offerre poterat, ipseoperis sui vectorclementissimusbajularet. Sed jam quid responderit centurio audiamus: Domine, inquit, non sum dignus ut intres sub tectum meum. i Dedit debitum de humilitate responsum; et ipsum esse Dominum singulari pavore signavit,deduceredum vereturJ ad animae sucedomum, ad secretum cordis sui, ad tectum suæ conscientiæ, ad penetrale mentis, in quo familia cogitationum incondita et confusa versatur; nec patitur aulam pectoris humani sine vitiorum strepitu in sinceritatis silentio permanere. Magi. stroergotimorerespondit: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum. Hinc est quod Petrus, ubi Christum rerum cognovit auctorem, exclamavit dicens Exia me, Domine, quia peccator sum (Luc.