Latin
15.79 to 15.98
Peter Chrysologus, Sermones 15.79-98
Unproofread scanNot analysed yet
Et quasi non sufficeret quod de verbo egerat, verbo prætari posse quod postulat, rebus astruit, commendat exemplo. Nam et ego homo sum sub potestate positus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit: et alii, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc,etfacit. Nam et ego homo sum. Hoc est dicere. tu Deus potestate positus. Hoc est, tu ipsa potestatem potestas. Habens sub me milites. Hoc est, tu virtutes. Et dico huic, Vade, et vadit. Hoc est: Dic infirmitati, vade, et vadit, Alii, Veni, et venit. Hoc est, Dic sanitati, veni, et venit. Et servo meo, Fac hoc, et facit. Ille puer meus erit et tuusservus, cum receperit sanitatem. Audiat; quid audiat? Sanus factus es,jam noli peccarc (Joan. v); faciat justitiam, ut liberetura paralysi omnium peccatorum,et possit psallere cumpropheta: Convertere anima mea, in requiem tuam, quia Dominus benefecit tibi-quia eripuit animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vovorum (Psalm. CXIV, 7-9). Fratres, imitetur cen- B turionem,quic ad centesimum fructum desiderat pervenire. Ne ergo leviter centurionis hujus prudentiam transeamus, hodie de ipseo dicta sufficiant: quia mysterium permagnum est,quo d Gentilis geritur in figuram.