# Sermones 150.1-25

Peter Chrysologus, Sermones, 150.1 to 150.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/150.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/150.1

Si conceptum Virginis,Virginispartum sermo non aperit, sensus non recipit,non capit mens humana, Deum fugisse ut hominem quis loquatur? Apparuit, inquit, Angelus Domini in sommis Joseph, dicens: Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum (Matth.ii). Si pietatis esse diximus, quod natus est Christus, Christus quod fugisse legitur,quid dicemus? Forte sicut natum diximus, ut repararet naturam,dicamusquodutfugacesrevocaretaufugit. Et revera si, ut revocet errantem ovem,in montibus ipseerrat,quomodoipse non fugit fugientes populos ut reducat? Accipepuerum et matrem ejus, et fuge in AEgyptum. Quid est quod sic coelestis causa tractatur,utsensus confundatur humanus, lasseturanimus, laboret intelligentia, hebetetur auditus, fides nutet, spestitubet, credulitas ipsa succumbat?Accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum. Persequente homine, Deus fugit; sæviente terra, cœlum trepidat; et volitante pulvere, pavore turbantur angeli, et pavor patris filio fugiente monstratur. Accipepuerum et matrem ejus,etfuge in Ægyptum. David persequente Saul, ad Judeeam confugit, recepit vicinia (I Reg. XXI et xxn); domus unius viduae Eliae suf- Scit ad latebras (I Reg. xvn). Christo fugiente locus deest, provincia deficit, non subvenit patria. Dum migrat,non vicinae gentes,non finitimæ sufficiunt regiones: sed d Ægypti tristem locum,extorrem habitu, lingua, moribus barbarum e procurat exsilium. Accipe puerum et matrem eius, et fuge in Ægyptum. Si rerumrefugium fugit, auxilium latescit omnium; si formidat fortitudo cunctorum, si se universorum defensio nondefensat, quare humana notatur fuga,arguitur trepidatio, formido culpatur? Quare vocatur in crimen Petrus qui negat, Joannes qui expavescit et fugit, discipuli omnes, quia deserunt per pavorem (Matth. xxvi, Marc. xiv)? Et ista, fratres, esto factasint,quarelitteris mandantur,quare referuntur inlibris, quare recitantur sæculis, quare quotidianis lectionibus innotescunt, quare omnes pandunturin gentes? Numquid utdivinum timorem lingua, locus, ætas, tempus, universacognoscant?

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
