# Sermones 150.26-48

Peter Chrysologus, Sermones, 150.26 to 150.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/150.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/150.26

Sicut enim cum virtutes leguntur, animos erigunt ad profectum, ita deponuntanimos cum recitantur infirma. Quid sibi vult ergo evangelista, quod hæc scribit ad memoriam sempiternam? Devoti militis est regis sui tacere fugam, referre constantiam, virtutes loqui, timores silere, aperire fortia, infirma reticere, adversa delere, praedicare victorias, quo et hostium frangere ausus possit, et sociorum excitare virtutem. Evangelista igitur referendo talia, videtur excitasse hæreticorum latratus, defensionem fidelibus sustulisse. Tolle,ait,puerumet matrem ejus, et fuge in Ægyptum. Mandaturfuga,non profectio; imponitur necessitas, non voluntas: inciditangeluslatentem peregrinationem, non liberum commeatum; ut via, quæ est per se molesta, semper esset molestior per timorem. Ergo ob quam causam haec nobis scripta sint, jam tempus est ut qureramus. Tolle puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum. Bellicosus quod in bello fugit artis est, non timoris; Deus quando fugit hominem,sacramenti est,non pavoris: potens quando se subducit infirmo,insequentem non pavet,sed foris producit; vultenim in apertovincere,qui publicam referre cupit ex hoste victoriam; occultum se non patitur inire conflictum,qui mandare suum saeculis vult triumphum. Secreta victoria, virtusque latens exemplum posteris non relinquunt. Hinc est, quod Christus fugit, ut cedat tempori, non Herodi: neque enim mortem fugit, qui venerat de hoste reportare victoriam; neque humanas insidias expavescit,qui totas venerat diabolicae fraudis aperire versutias; neque tunc timuit, quando infans, et secundum hominem timere nescivit, et secundum Deum potuit non timere. Christus, fratres, si mactatus in illo grege lactentium tunc fuisset, mors ei casus fuerat, non voluntas; non virtus fuerat, sed infirmitas; necessitas fuerat, non potestas; et innocentiæ fuisset praemium, majestatis gloria non fuisset. Certe ubi esset, quod a Deo dictum est: Non coques agnum in lacte matris suæ (Exod.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
