Latin
151.21 to 151.38
Peter Chrysologus, Sermones 151.21-38
Unproofread scanNot analysed yet
Hucusque fugæ Christi querimonias exaggerasse sufficiat. Fratres, quod fugit Christus, fuit mysterii, non timoris; fuit liberatio, non periculum Creatoris; divinae virtutis fuit, non fuit fragilitatis humanae; non fugit propter auctoris mortem, sed fugit propter sæculi vitam. Nam qui mori venerat,quarefugeret mortem? Christus totam causam nostræ salutisoccideret,si se parvulum permisisset occidi. Christus venerat,ut quos præceptis docuerat, firmaret exemplis,et ipse faceret quæ facienda mandaverat; et visuprobaretpossibilia,quee impossibilia videbantur auditu. Venerat ut mundo notitiam sum deitatis infunderet,et humani generis ignorantiam auferret. Venerat ut pigra mortalium cordaad fidem virtutibusexcitaret. Venerat diabolum publico superare conflictu; ut b ab omnibus etdivino vinceretur j ussu,et humano presternereturexemplo. Veneratpraesentiae suæ promissa persolvere, ut quibus scire se dederat, concederet se videre. Venerat ut veniret Judæus de contemptulegis, Venerat introducere ad fidem gentes. Venerat eligere apostolos doctores orbis,eosque coelestibus implere doctrinis,munire virtutibus, armare signis, ut signis edomarent feros, sanarent virtutibus infirmos, doctrinis dociles edocerent: et ad summum, venerat mortem perdere moriendo, penetrando inferna dissolvere, resurgendo sepulcra reserare,ascendendo ad coelos cœlestibus donare terrenos. Om- Dia hæc utique periissent nobis, si Christus, cum esset in cunabulis,non fugisset. Sed, auditor dicas, Cum posset aliter,quare tantis,quare talibus se summisit injuriis? Quare? Primum. quia nequesinehomine poterat salvari homo, neque sine humanis inj uriis inj uriee humanae poterant amputari: causam suam facit, qui alterivult cavere; qui non compatitur, amputare non potest passiones. Christus nos in se suscepit. ut se daret nobis; pertulit passiones nostras, ut nostras tolleretpassiones. Hincestquod Christus fugit, ut nostras fugas in persecutionibus temperaret. Marlyr comprehensus debet tenere constantiam, non comprehensus debet fugere persequentem, ut et persecutori indulgeat resipiscendi tempus, et sibi tempus non auferatsupplicandi, dicente Domino: St vos persecuti fuerintin hac civitate, fugite in aliam (Matth.