Latin
16 to 38
Peter Chrysologus, Sermones 16-38
Unproofread scanNot analysed yet
Accipite quod vultis,quod desideratis invadite,quia regnum cælorum vim patitur, et qui vim faciunt diripiunt illud (Matth. XI). Accipite quod vultis; et quod vis potest tollere, gratia largialur. Ingressus vitae, janua salutis, introitus fidei, singularis, innocens et pura confessio perdocetur, dicente Propheta: Intrate portas ejus in confessione. (Psalm. XCIX). Unde idem propheta taliter admonitus,Uei in se loquentis m aditum domorumpostulat:, diceus: Aperite mihiportas justitiæ, et ingressus in eas confitebor Domino (Psal. CXVII). Videtis quia non potest confiteri: qui non fuerit ingressus hanc domum salutis et fidei, in quam sicutintromittit confessio, ita negatio de ea indubitanter excludit. Sed quomodo coutitendum sit audiamus. Corde, inquit Apostolus, creditur ad justitiam,ore autem confessio fit ad salutem (Rom. x). Et quid crederetur ostendit. Si credis,inquit, Dominum Jesum in corde tuo, et ore confessus fueris, salvus eris. Corde credituradjustitiam, oreconfessiofitadsalutem. Magnum, filioli, per hoc fidei nostrae videmus esse compendium, quando inter cor et linguam totum salutis humanae versatur et geritur sacramentum. Habes homo unde credere debeas, corde creditur ad justitiam: habes unde debeas confiteri, ore confessio fit ad salutem. Et quid dicam? Totum in se habet homo,qui se habet; ipsj autem se habet,qui Deum habet; Deum vero habet, qui eum suum credit,et confitetur auctorem. Signate vos. Fides quæ capitur auditu,corde creditur,ore promitur ad saiutem,in secreto mentis est collocaada: et ipsis est nostri pectoris committenda vitalibus, nedum chartis, et atramento describitur incaute, non reservetur credulis ad vitam, sedprodatur perfidis ad ruinam. In te,homo, custodire debes, quod tibi extra te positum poterit deperire.