Latin
16 to 25
Peter Chrysologus, Sermones 16-3-25
Unproofread scanNot analysed yet
XXXII). Sed tu hic totum vis deR ratione constare, ubi totum consistit ex fide,quod tamen non sine ratione subsistit,sed ratione Dei,non tua, homo. Quid tam rationabile, nisi ut Deus quidquid voluerit possit? Qui quod vultnon potest,Deus non est. Quæ ergo mandat Deus, exsequiturangelus, implet Spiritus, efficit virtus, Virgo credit, natura suscipit,cœli narrant, annuntiat firmamentum,ostendunt stellae, magi praedicant, pastores odorant,peoora cognoscunt, attestante propheta: Cognovit bos possessorem suum, et i asinus praesepe Domini sui (Isa. I). Tu homo, si non mox cum angelis, agnosce vel tardissine cum jumentis; ne dum moraris,ipsis jumentis,quibus ante comparatus fueras,postponaris. Ecce jumenta adulautur caudis, blandiuntur auribus, linguis lambunt, et motu pro quo possunt auctorem suum fatentur contra naturam in tuam venisse naturam; et tu cum Judæis discutis,carpis, qui excluserunt a diversoriis suis Dominumsuum, quem jumenta suisin præsepibus susceperunt. Unde si tandem vel angelis es pium præstaturus auditum, quæ ab angelo dicenda sunt, si non feliciter vel dignanter admitte: quod nos hodie differre, et sequenti referre sermone, a sanoti fratres, satisvobis necessarius sermo compellit.