# Sermones 160.10-32

Peter Chrysologus, Sermones, 160.10 to 160.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/160.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/160.10

Hine est quod gentilisquierat novissimus, factus est primus: quia tunc ex magorum fide est gentium credulitas dedicata, et Judaeorum est notata crudelitas. Hodie Christus Jordanis alveum, mundi peccatum la vaturus intravit: ad hoo eum venisse Joannes ipse testatur. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi(Joan. 1). Hodie servus Dominum,homo Deum, Joannes Christumtenet; tenet accepturus veniam,non daturus. Hodie,sicutait propheta: Vox Domini super aqua, (Psal. XXVIII). Quae vox? Hic est filius meus dilectus in quo mihi complacui (Matth.III). Hodie vox Dei super aquas, quia per Deus ut probaret generis fidem, ipse sui testis Filii, ipse assertor assistit. Hic est Filius meus delectus, quia alterum qui testimonium diceret non habebat: arcanum Patris, arbitrium non habebat; testem generatio nescit divina; divinitas externam non recipit notionem, ipso Filio iicente. Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius (Matth.XI). Hodie Spiritus sanctus supernatat aquis in specie columbæ, ut sicut illa columba Noe nuntiaverat diluvium discessisse mundi (Gen. vm), ita ista indice nosceretur perpetuam mundi cessasse naufragium; neque sicut illa veteris olivæ surculum portaret, sed totam d in caput parentis novi chrismatis pinguedinem fundit, ut impleat illud quod propheta prædixit: Propterea unxit te Deus Deus tuus oleo lætitiæ præ consortibus tuis (Psal.XLIV). Ilodie Dominus super aquas. Bene sUper aquas, et non subtus aquas, quia Christus baptismati suo non servit,sed imperat sacramentis. Hodie Deus majestatis intonuit, et si pater de cælo intonat,si Filius Jordanis insistit fluentis,si Spiritus sanctusc corporaliter apparetdesupernis; quid est quod Jordanis qui fugit ad præsentiam legalis arcæ (Josue III), ad totius Trinitatis præsentiam non refugiti Quid est? Quiaqui pietati obsequitur, incipit non esse timori Hic Trinitasexercet gratiam totam, totam secum loquitur charitatem: ibi elementa corrupit,ut servulo sinstituat ad timorem.Inter hæc tamen talia at tanta intrepidus statJoannes, quia timere non potest, qui totus ad Dei amorem natus amgelico testimonio comprobatur.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
