Latin
161.27 to 161.38
Peter Chrysologus, Sermones 161.27-38
Unproofread scanNot analysed yet
Quis vestrum habens servam arante1n aut pascentem. qlli re. gresso ab agro dicat: Statimtransifrecumbe; et non dicit ei, Para quod cœnem, et præcingere, et ministra mihi,donecmanducem,et bibam, et post hæc tu manducabis et bibes? Quam familiaris, quam vernacula, quam dequotidiano usu veniens,quam communis est ista doctrina. Si dominus est,qui audit, agnoscit talia se exigere a servo; si servus, exhibere se domino ista cognoscit. 4 Servus namque post vigilias antelucanas, post totius diei varios et duros labores, post trepidantes et anxios concursus, et parat Domino suo ccenam,etcinctus quod paraverat subministrat: non est elatus, quia fecit,sed cum devotione singula faciens contremiscit, et apponit domino suo cibos multiplices, arte tota totius saporis conditos; ipse autem semicoctam, nec salitam forsitan cœnulam gustaturus; porrigens crebra pocula,e variat calices, vina mutat: ad longissimi convivii fabulas longiores statfixus, stat moveri nescius, statcujus lassescere non licet servituti. Et cumdominusjampartem noctis in somno deducit, peragit in quiete, servus colligit, curat, accurat, ponit, componit, reponit, et sic in rebus necessariis immoratur, ut nihil sibi,aut parum noctis ad escam reservet et soporem. Post haec omnia nisi pervigilet in crastinum,et dominum prævenerit dormientem, fessus,indefessus, mani cabit ad verbera,ad praesentem pœnam nihil hesterno ei subvenit de labore, quia quidquid dominus indebite, iracunde, libens, nolens, oblitus, cogitans, sciens,nesciens circa servum fecerit, judicium, justitia, lex est, imperantis ira subdito jus est, et ad libitum domini vocem non habet conditio servitutis. Si ergo et servus sentit quid debeat homini taliter servien do. et dominando dominus qualem servitutem Domino dominorum debeat, docetur et intelligit se magistro. Hoc implebat Paulus, qui servitutis suae titulos sic scribebat: Usque ad hanc horam esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis sædimur (I Cor.