# Sermones 167.1-26

Peter Chrysologus, Sermones, 167.1 to 167.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.1

Opportune nobis Joannes beatissimus jejunii tempore pœnitentiæ doctor advenit; doctor dicto factoque,magisterverus, quod verbo asserit,demonstrat exemplo. Magisterium stat de scientia, sed magisterii auctoritas constat ex vita; docenda facians, obedientem perficit auditorem.Docere factis,sola est norma doctrina; doctrinaindiclis scientia est.infactisvirtus.Scientiaergo illa vera est, quæ fuerit mixta virtuti; illa, illa divina est, non humana, evangelista probante, oum dieit: Quæ cœpit Jesus facere et docere (Act. 1). Præceptor cum docenda facit, et auditu instruit, et informat exemplo. In diebus, inquit, illis venit Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ, et dicens; Pœnitentiam agite, appropinquavit enim regnum cælorum (Mattk. III). Pœnitentiam agite, quare non magis gaudete? gaudete magis,quia succedunt humanis di vina, cœlestia terrenis, temporalibus sempiterna, malis bona, secura anxiis, ærumnis beata, mansura perituris. Pœnitentiamagite. Pœniteat plane. pœniteat qui divinis prætulit humana, qui servire voluit mundo, et dominationem mundioum mundi Domino non habere. Pœniteat qui maluit perire cum diabolo, quam regnare cum Christo. Pœniteat qui virtutum libertatem fugiens,captivus voluit esse vitiorum. Pœniteat, et satis poeniteat, qui ne vitam teneret,manus tradidit morti. Appropinquavit enim regnum cælorum. Regnum coelorum est præmium justorum, judicium peccatorum, impiia pœna. Beatus ergo Joannes,qui pcanitentia judicium voluit præveniri; peccatores non judicium voluit habere, sed præmium impios voluit regnum intrare, non pœnam. Et tunc Joannes vitium cecinit regnum coelorum, quando adhuc puer mundus statum conquirebat augmenta. Modo cælorum regnum quam proximum jam scimus, quando mundus seneotute fessus extrema, vacuatur viribus,membra deponit, amittit senSUI, doloribus urgetur, curam respuit, vitæ moritur, vivit morbis, defectum clamat, testatur finem. Nos ergo duriores Judæis,qui fugientem sequimurmundum,qui futurorum temporum obliviscimur, praesentibus inhiamus, qui in ipso positi j am judicio non timemus,qui venienti jam Domino non occurrimus, qui volumus manere mortem, resurrectionem nolumus mortuorum, qui servire volumus, nolumus regnare, ut tantum regnum nostro Domino difteramus.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
