# Sermones 167.42-58

Peter Chrysologus, Sermones, 167.42 to 167.58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.42

Dominus hoc aperit dicendo: Non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Et qui male haberent patefecit, iterum dicens: Nan veni vocare justos. sed peccatores (Matth. IX). Revocat per pœnitentiam Joannes, Christus per gratiam vocat: hinc est quod Joannes vestitu, victu, loco, totus pœnitentia formatus incedit. Venit, inquit, Joannes Baptista prædicans in deserto Judææ et dicens: Pænitentiam agite. Per deserta Judææ poenitentiam clamat Joannes, quæ legis cultum,prophetarum laborem, fecunditatem patrum, frugem Dei sua sterililate perdebat: unde ad pœnitentiam merito vocantur disciplinarum deserta, non hominum, non locorum: yocat clamor, ubi non assistit auditor. Ipse autem Joannes habebat vestimentum de pilis camelorum. Potpit de caprarum, sed cilicio opus non erat: sed accepit a tortuosissimi pilos animantis nihil habentis recti,nihil gratiae, nihil decoris, quem natura dedit labori duro, addixit magno ponderi, extremæ tradi dit servitut. Tali pœnitentiæ magister indui debuit vestimento; ut qui a recti detorserant disciplina, et deformes se totos formis reddiderant peccatorum, magis pœnitentiæ sarcinis subderentur, adjicerentur duris satisfactionis angorijbus; suspiria compunctionis laboriosa portarent;ut directi et attenuati in modum acus per angustum pœnitentiæ foramen ampIa remissionis intrarent, et impleretur Dominicum dictum: d Camelum per foramen acus posse transire (Matth. XIX). Esca autem ejus erant locustæ, et mel silvetre.Locusta castigandis peccatoribus attributa merito pœnitentiæ figuratur in pastum, ut de peccati loco exsiliens, in pænitentiæ locum ad coelum possit a pennis veniae pervolare. Hoc propheta senserat,quidicebat: Sicut umbra cum declinat sublatus sum,et excussus sum a: cut locustæ;genua mea infirmata sunt præ jej unio,et caro mea immutata est propter misericordiam (Psal. cvm). Audis quemadmodum de peccato in poenitentiamexcussus est ut locusta, et curvavit genua ut pœnitentiæ ponderabajularet: et adjicitur meliis cibus, ut amara pœnitentiæ dulcis misericordia temperaret.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
