# Sermones 168.1-21

Peter Chrysologus, Sermones, 168.1 to 168.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/168.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/168.1

Sicut profunda maris ingredi,et liquentis viae calles invios transmeare artifex viator invenit: ita de Dei dictis aliquid audire, et ad divini sensus penetrare secretum dedit et docuit lex divina. Hinc est quod ratem nostræ mentis carnis alittore solventes, in pelagus evangelici sermonis intramus, credentes quod flante Spiritu sancto coelestis intelligentiae perveniamus ad portum. Dominus noster hodie spem peccatorum promovit ad veniam, et superborum murmur piissimo compressit exemplo. Erant, inquit, appropinquantes Domino publicani et peccatores. ut audirent illum: et murmurabant Pharisxi et Scribæ dicentes,quia hic peccatores recipit et manducat cum illis (Luc. XI). Non minus invidi quam superbi malitiam de Dominica bonitate capiebant: de pietate Dei impii reddebantur, fiebant de Christi miseratione crudeles,sumebantdecoelesti curatione languorem, etb poenitentium veniam vertebant judicis in reatum. Peccatores recipit, et manducat cum illis. Sic videt in vidus, sic superbus sentit: avarus sic sapit, intelligit sic malignus. Peccatores recipit. c Non dicunt suscipit.Quid amiserat,qui recipit?Donat cuI.. pas, iram vertit in gaudium,dolorem mutat in gratiam,quicumque invenit quod amisit. Peccatores recipit. Recipit peccatores Deus, sed Deus peccatores esse non sinit, quos recipit; peccator Deum non violatappropioquans, Deus peccatorem sanctificat cum propinquat. Pharisæe, Chrislus peccata non recipit, cum recipit peccatorem, quia Deus non criminis, sed hominis est receptor.Unde Pharisaeus non quales venerant.sed quales redibant videredebuit peccatores. Certe Paulum, quem persecutorem mise. rant, praedicatorem viderunt mox rediisse. Sed jam Deus gaudium suum de reditu peccatoris comparatione qua, qua similitudine insinuet, audiamus. Et ait ad illos parabolam: Quis ex vobis homo qui habet centum oves,et si perdiderit ex eis unam, nonne dimittit nonaginta novem in deserto, et vadit ad illam quæ perierat, donec inveniat eam? Et cum invenerit eam, imponit super humerossuos gaudens;

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
