# Sermones 168.22-40

Peter Chrysologus, Sermones, 168.22 to 168.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/168.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/168.22

et veniens domum convocat amicos et vicinos, dicens illis: Congratulamini mihi, qnia inveni ovem meam quæ perierat. Ita, dico vobis, gaudium erit in cælis super uno peccatore paenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent pænitentia. Semper quidem cum perdita reperimus, novum capimus cumulum gaudiorum, et est jucundius nobis invenisse perdita quam non perdidisse servata. Sed haec parabola plus divinae pietatis quam consuetudinis humanae loquitur, et exprimit veritatem.Magna relinquere, amare minora, Dei potestatis est, non est cupiditatis humanae: quia Deus et quae non sunt facit esse;et perdita sic sequitur, ut teneat quae reliquit; et amissa sic invenit, ut quæ servata sunt non amittat. Ergo non terrenus pastor iste est, sed cælestis, et parabola haec tota non figurata est laboribus humanis, sed divinis est obumbrata mysteriis; sicut ex ipso numero mox lucescit cum dicit: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, e! si perdiderit ex eis unam? Quare non quinquaginta, quare non ducen tas, sed centum? quare non quatuor,quare non quinque, sed unam? Ut ostenderet non ex damno fuisse, sed ex numero plus dolorem. Namque amissio naius totum dissipa verat centenarium numerum; et totum de dextera e redegerat ad sinistram, ut dispendio unius et sinistra clauderet omnes, et dextera nil haberet. Nonagesimus et nonus numerus in sinistra latet clausus. constrictus hæret. tenetur oppressus: qui tamen ubi unus perceperit et senserit augmentum,mox dexteræ transit ad palmam, mox centenarii numeri pervenit ad coronam; et si non habuisse centenarium numerum dolorisest,cujus doloris est perdidisse? Videtis quia per unius ovis amissionem pastor iste totum gregem cecidisse de dextera, et totum in sinistram doluerat recidisse; et ideo relictis nonaginta novem,unamsequitur, unam quærit, ut inveniret in una omnes, rediotegraret a omnes in una.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
