Latin
169.1 to 169.10
Peter Chrysologus, Sermones 169.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
Per omnes evangelicas lectiones latere mysticos sensus et coelestis intelligentiae manere secreta, norunt soli quicumque divini Spiritus gratiam percepere. Ecce posteaquam pastor Supernus perditam centenarii gregis orem perquisivit, invenit etangelorum laetitiam totam coeleste jam retulit ad ovile mulier evangelica producitur in figuram: quae lumine accenso de decem drachmis unam drachmam perditam sic requirit,ut inventa hac de lucro suo, de suo gaudio, causam pariat coelestium gaudiorum. Sic enim dicit: Aut quæ mulier habens drachmas decem, si perdiderit drachmam unam, non accendit lucernam et everrit domum, et quærit diligenter, donec inveniat? Et cum invenerit, convocat amicas et vicinas, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni drachmam quam perdideram. Ita dico vobis, gaudium erit coram angelis Dei super uno peccalore pænitentiam agente (Luc. xv). Putasne mulier ista communis est, authabuisse eam decem drachmas humano putatur ex sens u,aut unam casu crediturperdidisse mundano,aut simpliciter contingit quod eam nocturno requirit in tempore, aut lucernam de nostri usus more succendit, aut consuetum quod eam perdidit et invenit intra domum,aut familiare quod amicasad laetitiam convocat et vicinas, quas perdens convocasse non legitur ad moerorem? Novum damni genus, et quod drachmam non ablatam patefaciat, sed dilapsam: etquodeamdomesticis absconditam tenebris et non defossam dolisloquatur extraneis. Videtis quam singulare sit totum,quam morem transeat et supergre diatur humanum, quam divinum spiret et redoleat sensum,quam attollatad cœlum mentis intellectum, quam collocet insupernis, quam cogatsuperni cordis accendere lucernam, etinstarevangelicae mulieris, per Dominicæ lectionis obscura, drachmam quae rere scientiae salutaris. Antequam Christus ad ovem venireterrantem,etmiserandis discursibus attritam misericordibus humeris sublevaret ad coelum, et onustus pecore pio inaccessas lupis perveniret ad caulas; mulier habens decem drachm as tenebras diutinas sustinebat, et nonsolum drachmam perditam deflebat unam, sed ipsas novem drachmas sibi residuas non videbat. Nox ei erat jugis,eratei profunda et perseverans caligo;