Latin
169.34 to 169.49
Peter Chrysologus, Sermones 169.34-49
Unproofread scanNot analysed yet
XVVIII). Non falsum testimonium. Hæc est quæ conquisivit falsos testos (Matt. XXVI), ut impleret illud: Exsurgentes testes iniqui, quæ ignorabam, interrogabant me (Psal. XXXIV). Et revera aliter tradere non poterat veritatis auctorem, quia semper sola impugnat falsitas veritatem. Sic ruit, sic per gradus cadit, qui de scalis labitur et corruit præceptorum. Nam si Dominum Deum credidisset unum, ad hoc ruinarum barathrum non venisset. Sed nos lucernam matris Ecclesiæ jam sequamur,et ambulantes in lumine Dominici vultus, Christi perveniamus ad drachmam; atque amicas et vicinas, id est, Ecclesias gentium convocemUs,ne matrem nostram, drachmam suam, nesciant invenisse; et dicamus cum propheta: Paravi lucernatn Christo meo (Ps. CXXXI). Et quii lucerna profuerit audiamus: Ecceaudivimus eam inEphrata, invenimus eam in campis silvx. Introibimus in tabernaculum ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus (Ibid.) . Ecce quod per distensos campos et nemora diffusa quærebamus, hoc in Domino, hoc matris inveniamus ad lucernam. Super hoo lætetur et cœlum, quia in unopeccatore pœnitentiam agente totius Christiani populi clarult plenitudo, et tota deitatis forma Christi nostra refulsit in drachma.