# Sermones 170.1-21

Peter Chrysologus, Sermones, 170.1 to 170.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/170.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/170.1

Beatus Marcus hodie cum Galilææ Dominum retulit circumisse castella, itieffabilem circa nos prodidit ejus pietatem. Et circuibat, inquit, Jesus castella in circuitu docens (Marc. VI). Audistis quemadmodum circuit, quemadmodum te et propter te ubique pietas indefessa perquirit. Etille qui capit ipse omnia, hec ab ulla capitur ipse creatura, intrat, et tuo angustatur in corpore, tuis in habitaculis se coarctat. fit ille cujus majestatem vox fidelium quotidiana testatur clamans: Pleni sunt cæli et terra glorir tua (Eccl. in fine præfat. Miss.), tuis propter te circuit, apparet, videtur, et tenetur in locis. Quo se movet immobilis plenitudo; quo accedit, vel unde recedit,quo sunt plena omuia? Et tamen vadit, redit, descendit, ascendit, et totum te, et propter te homo Deus patitur, quia te nimis diligit, nimis amat. Habitus suscepit, formas variat, commutat officia:et nunc igneus tibi resplendet in rubo (Erod. III), ut perfidia te frigidum fidei calore succendat; nunc elucescit cœlesti flammeus in columna (Exod. xn), ut remotis ignorantiae tuae tenebris, per solitudines mundihujus. viampossis scientiæ percurrere salutaris; nunc idem tibi nubis vertitur in columnam, ut ardentestuorum temperet æstus animorum: nunc te ut aquila protegit pennis sapientiae, et cœlestem provocet ad volatum, dicente Moyse: Sicut aquila protegit nidum suum, et super pullos suos confidit, extendens alas suas accepit eos, et suscepit eos super scapulassuas. Dominus solus lucebat eos, et non erat cum eis Deus alienus (Deut.xxiu, juztaLXX). Nunc sicut gallina educit, ducit, vocat, recipit, protegit, portat, fovet, ambit, amplectitnr (Matth. XXIII), et sui volatus oblita, sure temporaliter immemor libertatis, tuis in penetralibus, tuo versatur in pulvere, ut te vernaculis, familiaribus, domesticis alat, erudiat, instituat nutrimentis; nunc ut pastor bonus altissimis errantem solus requirit in montibus, solus invenit solus suis humeris imponit, et ne amplius in terrenis pascuis luporum morsibus pervadaris,coelestes evehit et perducit ad caulas (Luc.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
