Latin
170.59 to 170.69
Peter Chrysologus, Sermones 170.59-69
Unproofread scanNot analysed yet
ut aut lassus aut tardior ad opus operarius infidelis occurrat,aut occurrere fortassis non possit! præmia promittit ille copiosa, totchirographis,tot testibus,largam spondet ille mercedem, tu eum neque panem, neque vestimentum impiospiritu æstimas præbiturum? Teipsum cum non esses, dedit esse; et quidquid, homo, habes dedit ipse; et cum tibi ac tuis voluptatibus viveres, victus necessaria non negavit: hunc sUis virtutibus, suis operibus servienti,non panem,non vestimentum æstimas largiturum? Hoc ipsum quod iii pera, quod in zona portas, quis dedit tibi? Quid illi de suo insultaturus occurris? Novit quia dives es. c Cede, homo, opibus tuis: sufficit tibi divitla padpertas,depone sarcinas divitiarum tuarum,onustus non potest per angustam viam ad opus Dominicae messis pervenire, veni expeditus,veni liber ad opera, antequam nudus et exspoliatus,infidelis omnibus operarius rapiaris ad pœnam; quia, sicut scriptum est, Mortentem divitiæ non sequuntur (Psal. XLVIII). Sit tibi pera conscientia tua, sit tibi panis vita tua; ut sit verus panis Christus in vita,qui dixit: Ego sum panis (Joan. VI). Sit tibi in pretium merces tua,quia ille præmium exigit securus a Christo,qui ut sequeretur Christum, nudus despexit respuens fideliter quod habebat.