Latin
171.16 to 171.28
Peter Chrysologus, Sermones 171.16-28
Unproofread scanNot analysed yet
Sed tu, Judæe, calices, urceos, æramenta baptizas, quae motu sensuque carentia per naturam, ut reatum nesciunt,ita non sentiunt; haec honoras, et te perquemcontaminatasuntomnia,nonemundas; tuis usibus,tuis obsequiis haec mancipata purificas, et te divinis officiis,divinis ministeriis non purificas mancipatum. Sednos,fratres,non quid Judaeis, sed quid'discipulis suis Dominus responderit,audiamus: Dicebat autem, quod quæ de homine exeunt, illa contaminant hominem. A bint us enim de corde hominum procedunt cogitationes malæ, adulteria, fornicationes, homicidia, furta, avaritiæ, nequitiæ; dolus, impudicitia, oculus malus, blasphemiæ, superbia, stultitia: omnia hæc mala abintus procedunt et contaminant hominem. Quae spatia terrarum, quæ magnitudo urbium, quæ latitudo regionum, tot hostes ferre, tot inimicoscapere, tantas sustinere praevalet nationes, quot vitia, quot delicta, quot crimina rapiunthumanossensus, hominum cordapatiuntur? Vidistis,fratres,quod ad unamovem genera tota,tota feritasbestiarumaccedant, quae magis eo saeviunt,quo se explere nequeunt, satiari non possunt unius captione voraci dente prædones; qui plus hinc æstuant et tabescunt, quodcapere nequeunt et vorare; quod ad unam columbam tot milvi, tot aquilae, vultures tot voraces, tantarum currat congeries avium sordidarum. Hanc numerositatem, nanc multitudinem senserat propneta cum caneret: Circumdederunt memala, quorum non est numerus: comprehenderunt me iniquitates mex,et non potui ut viderem (Psal XXXIX). Abintus de corde hominum procedunt. Tolerabilis est hostis cum muros arietat extrin secus, cum foris positus cedit aliquando conflictui; cui veroestintus inimicus, cujusadversarius in ipsis penetralibus jam desævit, iste seintelligit, et sentit oppressum, iste se et captivum pervidetet deplorat, iste suus expugnatoresse mon potest,b suis esse non potes liberator, alienum requirit auxilium, quæritalterum defensorem. Abintus exeunt nt de corde. Novus est hic ordo bellandi: de homineconlra hominem gentes exeunt bellaturæ: non contentæ in occulto vincere, prosternere in abdito;