Latin
172.25 to 172.45
Peter Chrysologus, Sermones 172.25-45
Unproofread scanNot analysed yet
Invidia quid valet ad Dominicam charitatem? In vidit diabolus nobis terram, sed donavitcoelum Deus; claves scientiæ legisperitus sustulit, sed claves cœlestis regni per Petrum largitus est Christus (Matth. xvi, i 9). Ac sic invidiasuis commodisest nudata, et homo ditatus est ipsa e necessitate damnorum. Bene ergo in sequentibus Dominus adjecit, dicens: Attenditevobis afermento Pharisæorum (Luc. XII). Quia in fermentonon est moles magnitudinis sed tumoris; et conspersio tali specie inflata est, non ditata: quantum enim efferhuerit ferventius, tantum farris massaturgescit et totam formam levitatis implet, et tumoris. Congrue ergo a Domino dictum est: Attendite vobis a fermento Pharisæorum, quod est hypocrisis. Quid esthypocrisis,nisi species arte composita, quae aliud in re agit, aliud promittit in vultu? Hæc penes Phariseeos per scientiam tumescebat, Apostolo sic dicente: scientia inflat (I Cor. VIII). Illos namque scientia inflabat ad superbiam,non instruebat ad vitam; et corrumpebat ad malitiam, non ad prudentiam promovebat. Eratin eorum facie hypocrisis, eratin eorum mente invidiæ hydrops,erat in pectore siticulosus fons,erat ardens unda, quæ suis magis ac magis inflammabatur fluentis, ut bibentis non exstingueret sitim, seu augeret incendium. Sic, sichypocrisi ministrante, suis semper invidia propinat. Ab hoc nos morbo subtrahit Apostolus: Cum nos non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sincerilatis et veritatis (I Cor. v), sanctum Pascha Domini celebrare compellit. Veritas nescit tumorem, simplicitas hypocrisim prorsus ignorat. In azymis sinceritatis et veritatis. f Haec sunt cordis azyma, hæc cælesti dulcedine confecta, hæc gratiæ saporata pinguedine, hæc sancti Spiritus igne decocta; hæc nos manducantes Agnum Dei,Agnum qui tollit peccatum mundi,ad nostrum Pascha solemniter immolamus, quibus Christus ad laetitiam totam, totam est natus et immutatus ad gloriam.