Latin
173.53 to 173.63
Peter Chrysologus, Sermones 173.53-63
Unproofread scanNot analysed yet
Et contristatus est rex \propter jusjurandum, et propter simul re. cumbentes, noluit eam contristare; et statim rex misso spiculatore, jussit afferri caput ejus. Ille autem abiit, et decollavit eum in carcere, et attulit caput ejus in disco, et dedit illud pullæ,et puella dedit illud matri suæ. Sic judicat a mens oppressa crapulis, soluta vino, et toto quodammodo ebrietatis demersa naufragio. Volo, ut protinus des mihi in disco caput Joannis. Serpentis ger •men caput hominis petit, cui suum caput sententia principalisciebat addictum, dicente Deo: b Ipse servabit caput tuum, et tu illius observabis calcaneum (Gen. III). In longum nos trahit prolixitaslectionis, et satis in altum promovet loci ipsius immensa profunditas. Diffleramus hodie quæ sequuntur, nedum sermo festinat ad finem, quæ sunt prolixe dicenda transmittat. Id in clausula nostri commendamus eloquii, quod sine causa cucurrerit: nam tota germina serpenUs antiqui iste ioannes noster interemite et effusione sui sanguinis exstinxit occisus.