Latin
Sermon 175
Peter Chrysologus, Sermones 175.2
Unproofread scanNot analysed yet
a Vicohaventinusepiscopusspeclabatantea ad Mediolanensemarchiepiscopum, nam S. Ambrosius Mediolanensis scripsit epistolam 49 In aliis editionibus 44, et in novissima editione 2 ad Constantium Vicohaventinum episcopum, commendans illi Ecclesiam Forocorneliensem, tamquam sui juris, sibique subjectam. Haec vero Ecclesia sicut et Vicohaventina una cum aliis civitatibus in edicto Valentiniani III sUbje. . cta est Ravennati episcopo, ut ibi videre est, proindeque illae civitates ad Mediolanensem pertinebant. Vicohaventia, nunc Ferraria nuncupatur. Cum enim multi vici ibi essent ad Padum, civitasdicta Ylcobabentia, quasi vicos habens, corrupto deinde vocabulo in varias desiit appellationes: quia et ipsa penitus periit a Gothis destructa, et ad alteram Padi Ripam translatis habitatoribus atque Ferrariam condentibus, jus episcopale per Vitalianum papam illuc translatum est.