Latin
Sermon 175
Peter Chrysologus, Sermones 175.4
Unproofread scanNot analysed yet
«Necdum similitudo absoluta est in hoc partu Vicohaventini episcopi consecrati per metropolitanum Ravennatem cum partu Christi Domini ex Dei ara. Nam in hoc intercessit edictum Caesaris: Et factum est in diebus illis, inquit evangelista, exiit edictum a Cæsare Augusto,ut profiteretur universus orbis. Ascendit autem et Joseph a Galilaza de civitate Nazareth in Judæam ad civitalem David, quæ vocatur Bethlehem. eo quod esset de domo et familia David, ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. Et factum est in diebus illis impleti sunt dies ut pareret, et peperit filium suum primogenitum. Et hoc quidem in partu Deiparae. Quid vero in partu Ravennatis matris? Libet hic aliquid de dolore dicere: edicto Cæsaris et pagani Dominus obtemperaturus occurrit; et decreto beati Petri, decreto principis Christiani. servus adhuc aliquis irreverenter obsistit? In utroque igitur partu edictum Cæsaris, et decretum promulgatum fuit: ibi Caesaris Augusti, hic Valentiniani III Augusti; ibi hujusmodi decreto, et edicto;' nperatori, pagani universorum Dominus obedienter ac tine ulla mora, sineulla resistentia, estobsecutus; hic imperatoris Christiani et edicto, non Dominus, sed servus et subditus episcopus Mediolanensis audet sine ulla reverentia resistere, et diu resistere; ita ut Ravennati Ecclesiae angores gignat et dolores, ut non pariat. Dolendum plane et maxime dolendum; eo magis quod non intercessit solius imperatoris edictum in hoc privilegio mars seu metropolis concedendo; sed etiam decretum B. Petri, et quidem primo loco nominandum, cum ex eo tamquam ex prima radice firmilatem habeat hujusmodi prærogativa.