# Sermones 175.5

Peter Chrysologus, Sermones, Sermon 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/175.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/175.5

« Hinc sane Ravennates archiepiscopi Chrysologi successores discere poterant reverentiam erga sedem apostolicam, et non buccinare autocephaliam, seu independentiam a Romano pontifice, privilegio Valeotiniani se munientes: cum in hoc ChrYlologi sermone non Cæsaris decretum tantummodo, sed B. Petri decretum, tum vero decretum Caesaris animadvertendum fuisset. Hinc etiam refellendi sunt qui Valentiniani III edictum irrident tamquam spurium et abjiciendum, auctoritas enim Chrysologi cogit quemlibet sanæ mentis ad fatendum promulgatum fuisse priviJegium imp. Valentiniani,sicut etiam decretum summi pontificis, ubi talis facultas dabatur Ra.eonati. Sed cum perierit hoc secundum, periit et primum fortasse vel additione aliqua corruptum legitur; sed negari nequit fuisse edictum Caesaris, quo Ravennal episcopus constitutus fuerit archiepiscopus et metropolitanus cum subjectione civitatum quae in via iBmiJia erant, et antea spectaverant ad Mediolanensem antistitem, qui non sine labore et dolore Chrysologi diu pro hac re certavit; obsistens tum decreto B. Petri, tum edicto imperatoris Valentiniani; sed tandem parta Tictoria post tot angores, Chrysologus primus fuit,qui episcopum Vicohabentinum consecrando tamquam primogenitum et Filium doloris (siquidem major dolor a matre percipitur, cum parit primogenitum, quam cum caeteros parit, sic virgineus partw, sic primitivorum est consecrata nativitas), metropolitam munus primarium exercuit, videlicet suae provinciae episcopos consecrando.

---

Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml.
