Latin
176.13 to 176.25
Peter Chrysologus, Sermones 176.13-25
Unproofread scanNot analysed yet
Et eduxit eum foras extra vicum,et exspuit in oculos ejus. Uominico sputo vacuas oculorumreplet lacunas, divino ore luciferam dat salivam, ut sancti roris gutta baptizaret oculos peccatoris, ut aperiret venia,quos clauserat culpa. Nemo ergo dubitet divino imbre tota arefacta mortalia membra posse reviviscere,cum videat parva Dominicisputi gutta arentes cæcitate oculos subito sic suscitatos in lucem: Exsurgent, inquit Isaias, mortui, et resurgent qui in monumentis sunt, et lætabuntur qui sunt in terra. Quomodo? Ros enim qui abs te est sanitas est illis: quod est pluvia semini, hoc resurrecturis Dominicus imber. Et imposuit illi manus. In faciendo, in reparando, in componendo hominem Dominicae manus curatrices hominibus semper adsunt. Manus tuæ, inquit,fecerunt meetplasmaverunt me. Et interrogavit eum si aliquid videret. Interrogat ut homo,operatur ut Deus. Qui videt abdita terrarum,qui cordis intuetur occulta,cui omnia sunt nuda quae sunt tecta omnibus, in opere suo, in oculis suis videre quaerit, laborat scire,alio referente cognoscit? Absit. Sed interrogat ut praesentes scirent, futuri cognoscerent, cæcitatis huj us non esse simplicem,sed mysticam curam. Denique non lumen,sed auroram quamdam, lucemque erumpentem datam sibi adhuc quicurabatur,Domino interrogante,respondit: V ideo, inquit, homines ut arbores ambulantes. c Imperfectis oculis grandescunt formæ, turbantur species, res falluntur ipsæ,qui non jam visionem capiunt, sed adhuc umbram sustinent visionis. Et quare tamen sicut arbores, non ut columnæ, aut aliud quid, neque] stantes, sed ambulantes Quia post curam Christi viderat, quod homines velut arbores transirent in hoc saeculo, non manerent; temporalem planationem germinishumani esse in hac vita mox videt quem curaverit Christus. Iteranda est ergo cura Christi, ut perfecti oculi futura certa, manentia videant et æterna. Iterum, inquit, posuit manus super oculos ejus,et cæpit videre: et restitutus est, ita ut clare videret omnia, et misit illum in domum suam, dicens: Vade in domum tuam, et si in vicum introieris, nemini dixeris.